1878. Sunt quoque qui in vita corporis contempserunt Verbum; suntque qui illis quae in Verbo pro formulis irrisionis abusi sunt; sunt qui putarunt Verbum nihil esse, sed servire posse pro vulgo ut teneatur in quodam vinculo; sunt qui Verbum blasphemarunt; et sunt qui profanarunt: horum sors in alte: vita est miserabilis, cujusvis secundum qualitatem et gradum contemptus, irrisionis, blasphemationis et profanationis; nam, ut dictum, Verbum tam sanctum est in caelis, ut iis Verbum sit quasi caelum, quare quia omnium cogitationum datur communio, nusquam possunt simul esse, sed separantur.