Arcana Coelestia (Elliott) n. 1639

Previous Number Next Number See English 

1639. Loquela vocum, ut dictum, est loquela propria hominum, et quidem memoriae ejus corporeae, at loquela idearum cogitationis est loquela spirituum, et quidem memoriae interioris quae est memoria spiritus; hanc homines non sciunt se habere, quia memoria particularium seu materialium quae corporea est, omne facit et obfuscat interiorem, cum tamen homo absque memoria interiore, ejus spiritus propria, nihil potest cogitare; ex hac memoria saepius locutus sum cum spiritibus, ita lingua eorum propria, hoc est, per ideas cogitationis; quae lingua quam universalis et copiosa sit, constare potest ex eo quod unaquaevis vox habeat ideam multae extensionis, nam notam est quod una vocis idea multis exponi possit, magis idea unius rei, et magis adhuc plurium, quae conferri possunt in unam compositam, apparentem usque ut simplicem; ex quibus constare potest qualis est loquela naturalis spirituum inter se, et per quam loquelam homo conjungitur spiritibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church