Arcana Coelestia (Elliott) n. 1638

Previous Number Next Number See English 

1638. Voces quibus loquuntur, hoc est, quas excitant seu depromunt e memoria hominis, et putant esse suas, sunt electae et clarae, sensu plenae, distincte pronuntiatae, ad rem applicabiles, et mirum, melius et promptius sciunt eligere voces quam ipse homo; immo quod ostensum, vocum vanas significationes norunt, quas momento applicant absque ulla praemeditatione ex causa, ut dictum, quia influunt ideae eorum linguae non nisi quam in eas voces quae aptabiles sunt: se habet hoc paene sicut dum homo loquitur et nihil cogitat de vocibus, sed solum est in sensu vocum, tunc secundum illum cadit cogitatio prompte et sponte in voces; est sensus internus qui producit voces; in sensu tali interno adhuc subtiliore et excellentiore consistit loquela spirituum, per quem homo quamvis hoc nescit, communicat cum spiritibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church