Arcana Coelestia (Elliott) n. 1637

Previous Number Next Number See English 

1637. Inter mirabilia quae in altera vita existunt, est quod loquela spirituum cum homine sit in ejus vernacula, quam tam expedite et solerter loquuntur ac si nati fuissent in eadem terra et educati eadem lingua; et hoc sive ex Europa sint, sive ex Asia, sive ex alia parte orbis; similiter illi qui vixerunt ante millia annorum antequam lingua illa exstiterat; immo spiritus non aliter sciunt quam quod lingua qua cum homine loquuntur, sit eorum propria et patria; similiter fit cum aliis linguis quas callet homo; sed praeter illas, ne voculam alterius linguae possunt, uni hoc iis immediate datum sit a Domino, producere: etiam infantes qui antequam edocti aliquam linguam, decesserunt, similiter loquuntur: [2] sed causa est quia lingua quae spiritibus familiaris est, non est lingua vocum, sed est lingua idearum cogitationis; quae lingua est universalis omnium linguarum; et cum apud hominem sunt, ideae eorum cogitationis illabuntur in voces quae sunt apud hominem, et hoc tam correspondenter et adaptate ut spiritus non aliter sciant quam quod ipsae voces sint eorum, et quod ipsi loquantur lingua sua, cum tamen loquuntur lingua hominis: de his aliquoties cum spiritibus locutus sum: hac dote donantur omnes animae ut primum in alteram vitam veniunt, quod intelligere possint loquelas omnia qui in universo terrarum orbe sunt, prorsus sicut in illis nati fuissent, nam percipiunt quicquid homo cogitat; praeter alias facultates quae adhuc excellentiores sunt: inde est quod animae post mortem corporis cum omnibus cujuscumque regionis et linguae fuerint, colloqui et conversari possint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church