Arcana Coelestia (Elliott) n. 1636

Previous Number Next Number See English 

1636. Quam aegre homines possint adduci ad credendum quod spiritus et angeli sint, et minus quod aliquis cum illis loqui possit, constare mihi potuit ex hoc exemplo; erant quidam spiritus, inter doctiores cum vixerunt in corpore, tunc mihi noti (locutus enim sum fere cum omnibus quos cognovi in vita corporis eorum, cum quibusdam per aliquot septimanas, cum quibusdam per annuum tempus, prorsus sicut in corpore vixissent); illi adducti semel in similem cogitationis statum quem habuerunt cum vixerunt in mundo, quod facile fit in altera vita, tunc insinuatum iis num credant quod aliquis homo cum spiritibus loqui posset; dicebant tunc in illo statu quod phantasia sit tale quid credere, et hoc satis constanter asseverabant; inde datum scire quam difficile adduci queat homo ad credendum quod aliqua loquela possit dari homini cum spiritibus, ex causa quia non credunt spiritus duri, minus se inter spiritus venturos post mortem, quod etiam iidem maximopere tunc mirati; et usque erant inter doctiores; et multum coram populo locuti de altera vita, deque caelo et angelis; sic ut iis id scientifice notissimum fuisse autumari potuisset, imprimis ex Verbo ubi id frequenter occurrit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church