1640. Datum est percipere, non solum distincte illa quae spiritus mecum locuti sunt, sed etiam ubinam tunc essent, sive supra caput, sive infra, sive ad latus dextrum, sive ad sinistrum, ad aurem vel alibi, juxta aut intra corpus, ad quam distantiam, remotius aut propinquius; nam ex vario loco aut situ in quo fuerunt secundum situm in Maximo Homine, hoc est, secundum statum suum, mecum locuti sunt. [2] Percipere etiam datum quando venirent et quando abirent, quo et quousque, sique plures aut pauciores essent, praeter alia: tum quoque ex loquela eorum quales essent, nam ex loquela, similiter ac ex sphaera eorum, patet manifeste quo genio et qua indole sunt, tum quoque persuasione et qua affectione; ut si dolosi, tametsi cum loquuntur nullus dolus tunc, usque genus et species doli ex singulis vocibus et ideis percipitur; ita omnes reliquae malignitates et cupiditates, adeo ut non opus sit ut multis explorentur, est in quavis voce et idea imago ejus. [3] Percipitur etiam, num idea loquelae eorum sit clausa vel num aperta; tum quoque quid a semet, quid ab aliis, quid a Domino; se habet hoc fere sicut vultus apud hominem, ex quo absque loquela, cognosci solet num simulatum sit, num dolosum, num laetum, num hilare a natura vel arte, num amicum ex corde, num verecundum, etiam num insanum; quandoque tale apparet ex sono loquelae ejus. Quid non in altera vita, ubi perceptio multis excedit apperceptionem talem? immo antequam loquitur spiritus, noscitur ex sola cogitatione quid loqui intendit, influit enim cogitatio citius et prius quam loquela.