1476. 'Propterea ut bene fiat mihi propter te': quod significet quod sic caeleste non posset violari, constat ab illis quae supra dicta sunt; ordo enim est, ut aliquoties prius dictum, quod caeleste influet spirituale, spirituale in rationale, et hoc in scientificum; cum hic ordo est, tunc a caelesti adaptatur spirituale, a spirituali rationale, et ab hoc scientificum; scientificum in communi tunc fit ultimum vas, seu quod idem est, scientifica in specie et particulari fiunt ultima vasa quae correspondent rationalibus, rationalia spiritualibus, et spiritualia caelestibus; cum ille ordo est, tunc caeleste non potest violari, alioquin violatur: quia hic agitur de instructione Domini in sensu interno, hic describitur quomodo progressus sit.