Arcana Coelestia (Elliott) n. 1477

Previous Number Next Number See English 

1477. Quod 'vivat anima mea tui causa' significet quod sic caeleste posset salvari, constare potest a significatione 'animae' quod sit caeleste, hoc enim est ipsa anima quia ipsamet vita, inde constat quid significat 'ut vivat anima mea tui causa.' Ex sequentibus constabit quod caelestia seu Divina non adjuncta fuerint Domino ita ut unam Essentiam egerint, priusquam sustinuerit tentationes et sic expulerit malum hereditarium a matre: describitur hic et in versibus sequentibus quomodo interea ipsum caeleste non violatum sed salvatum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church