1475. 'Dic quaeso, soror mea tu': quod significet intellectuale verum, quod est 'soror,' constare potest a significatione 'sororis' quod sit intellectuale verum cum caeleste verum est 'uxor'; de qua ejus significatione in sequentibus. Haec ita se habent: scientia talis est ut nihil magis cupiat quam se immittere in caelestia et illa explorare; sed hoc est contra ordinem, sic enim violat caelestia; ipse ordo est ut caeleste per spirituale se immittat in rationale et sic in scientificum, et id sibi adaptet; qui ordo nisi observetur, nusquam aliqua sapientia. Continentur (x)etiam hic illa arcana quomodo Dominus instructus est a Patre Ipsius secundum omnem ordinem, et sic quomodo Externus Ipsius Homo conjunctus sit Interno, hoc est, quomodo Externus Ipsius Homo similiter ac Internus factus Divinus, sic quoad utramque Essentiam Jehovah; quod factum per cognitiones quae sunt media; absque cognitionibus ut mediis, homo externus ne quidem fieri potest homo.