108. Antiquissimi cum comparabant hominem horto, etiam sapientiam et quae sunt sapientiae, comparabant fluviis; nec cor parabant, sed vocabant, nam talis eorum erat loquela; similiter de apud Prophetas, qui ita passim comparabant, passim vocabant; apud Esaiam, Exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut lux diei,...et eris sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum cujus non mentientur aquae, lviii {x}10, 11;
ubi de iis qui recipiunt fidem et amorem, agitur: tum, Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium: sic santalos {1} plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. xxiv 6;
ubi de regeneratis: apud Jeremiam, Benedictus vir, qui confidit in Jehovah,...erit sic arbor plantata juxta aquas, et supra rivum emittet radices suas, xvii 7, 8. Quod non comparati horto et arbori juxta fluvios, sed dicti, apud Ezechielem, Aquae crescere fecerunt illam, profunditas aquarum exaltavit illam, fluvius ducens circumcirca plantam ejus, et aquae ductus suos emisit ad omnes arbores agri,...pulchra facta in magnitudine sua, in longitudine ramorum suorum, quia erat radix ejus ad aquas multas: cedri non obscurabant illam in horto Dei, abietes non pares erant ramis ejus, et platani non erant sicut termites ejus; omnis arbor in horto Dei non par erat ei in pulchritudine sua; pulchram feci{2} illam in multitudine ramorum ejus, et aemulatae sunt illam omnes arbores Eden, quae in horto Dei, xxxi 4, 7-9. Ex quibus constat quod antiquissimi cum assimilarunt hominem seu quae sunt in homine quod idem, horto, etiam {3} adjunxerint aquas et fluvios quibus irrigaretur; et quod per 'aquas et fluvios' intellexerint illa quae facerent crescentiam. @ 1 I has tentoria, here, but santalos in n. 2702, 3858, 6335, and A.E. 518. The slip is an easy one to make as tents is ('ohalim) and aloes ('ahalim).$ @ 2 fecit 1.$ @ 3 1 i quod.$