109. Quod sapientia et intelligentia tametsi apparent in homine, sint {1} solius Domini, sicut dictum, dicitur clare per similia repraesentativa apud Ezechielem, Ecce aquae exeuntes sub limine domus versus orientem, quia facies domus, oriens;...et dixit, Aquae illae exeuntes ad terminum versus orientem, et descendunt super planitiem, et veniunt ad mare, in mare eductae, et sanabuntur aquae; et fiet, omnis anima vivens, quae reptat, ad omne, quo venit aqua fluviorum, vivet....Et juxta fluvium ascendet super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi; non marcescet ramus ejus, et non consumetur fructus ejus, in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario illae exeunt, et erunt inde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, xlvii 1, 8, 9, 12;
hic Dominus significatur per 'oriens,' et per 'sanctuarium, e quo aquae et fluvii.' Similiter apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni: in medio plateae ejus, et fluvii, hinc et illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, et folium arboris in medicinam gentium, Apoc. xxii 1, 2. @ 1 sit 1.$