10755. Postea praedicator perducebatur ulterius, sed {1}invite quia adhuc in cogitatione illius {2}feminae qua delectabatur erat, quod {3}patebat ex eo quod usque aliquid umbrae ex (c)illo appareret in {4}priore loco; veniebat tunc ad illos qui nudi erant; hi visi sunt bini et bini ambulantes una, erant maritus et uxor, cincti velamine circum lumbos, {5}ac quodam tegmine circum caput. Praedicator cum apud hos erat, perducebatur in statum in quo fuit in mundo cum vellet praedicare, et tunc dixit quod coram illis vellet praedicare Dominum crucifixum sed dicebant quod non vellent audire tale, quia nesciunt quid hoc, et quod sciant quod Dominus vivat; aiebat tunc quod praedicare vellet Dominum vivum, sed (t)hoc quoque recusabant, dicentes quod apperciperent in loquela ejus non caeleste sed terrestre, quia multum propter se, sui famam et honorem; et quod audiant ex ipso sono loquelae num ex corde sit vel num solum ex ore; et quia talis quod non docere (c)eos posset; quapropter tacebat; fuerat in mundo cum vixit, maxime patheticus, sic ut perquam movere potuerit auditores ad sanctum, sed patheticum illud fuerat arte acquisitum, ita a se et mundo, et non e caelo. @1 invito AI, invitus T$ @2 virginis$ @3 apparebat$ @4 illo$ @5 et tecti quoad caput pileo$