Arcana Coelestia (Elliott) n. 10756

Previous Number Next Number See English 

10756. Dicebant porro quod perceptionem habeant num conjugiale sit apud illos ex sua gente qui nudi sunt; et ostendebatur {1} quod id percipiant ex idea spirituali de conjugio, quae mecum communicata erat talis ut similitudo interiorum esset formata per conjunctionem veri et boni, ita fidei et amoris, et quod ex illa conjunctione descendente in corpus existat amor conjugialis; nam omnia quae animi sunt sistuntur in aliqua specie naturali in corpore, ita in specie amoris conjugialis, cum interiora duorum se mutuo amant, et quoque ex amore illo desiderant velle et cogitare unus sicut alter, ita quoad interiora quae mentis, simul esse et conjungi; inde affectio spiritualis, quae mentium, fit naturalis in corpore {2}ac induit se sensu amoris conjugialis. Dicebant etiam quod prorsus non conjugiale detur inter unum virum et plures uxores. @1 i tunc$ @2 ubi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church