10642. `Quare altaria eorum evertetis': quod significet quod malum religiosi istius et inde cultus rejiciendum, constat ex significatione `altaris' quod sit principale repraesentativum Domini et Ipsius cultus ex bono, de qua n. 921, 2777, 2811, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389 9714, 9964, 10242, 10245, et inde in opposito sensu est repraesentativum cultus idololatrici, ita ex malo, de qua sequitur; et ex significatione `evertere' quod sit rejicere; de altaribus enim dicitur quod evertenda, at de malis cultus, quae per altaria gentium significantur, dicitur quod rejicienda. [2] Memorantur in hoc versu altaria, statuae, et luci, et per illa in genere significantur omnia cultus idololatrici, per altaria cultus ex malo, per statuas cultus ex falso mali, et per lucos doctrinalia eorum; causa quo illa {1}exstirpanda essent, erat quia per repraesentativa illa non colebatur Dominus, {2} sed colebantur dii qui fuerunt homines, sicut baales et plures alii, qui cultus erat diabolicus et infernalis, nam colere homines pro ipso Deo, Qui est Dominus, est diabolicum, {3}homo enim conjungitur ei qui colitur; [3]sed res ita se habet: si homo colitur pro deo, tunc aliquis ex inferno ei conjungitur, fides enim et amor conjungunt, fides veri et amor boni conjungunt hominem Domino, at fides falsi (x)et amor mali conjungunt hominem inferno; sunt enim apud unumquemvis hominem {4} spiritus ab inferno et sunt angeli e caelo, absque illis homo non vivere potest; si aliquis colitur qui fuerat homo, tunc spiritus ab inferno autumant quod ipsi sint qui coluntur, nam unusquisque in inferno vult deus esse, et hi spiritus communicant eum cultum cum societate infernali e qua sunt; quantum itaque illi coluntur, tantum recedunt angeli qui e caelo; inde homo aufertur in cupiditates infernales, et tandem similis fit illis spiritibus quoad omnem suam vitam, inter quos etiam venit post mortem; et vero, cum Dominus colitur, Qui est Deus caeli et terrae, tunc angeli qui e caelo sunt apud hominem, non {5}sibi aliquid cultus vindicant, quia illi omne {6}verum fidei et bonum amoris tribuunt Domino et nihil sibi; inde per illos aperitur via usque ad Ipsum Dominum, Qui illos Sibi conjungit fide et amore. Ex his constare potest quantopere interest colere Ipsum Dominum, Cui omnis potestas est in caelis et in terris, ut Ipse dicit apud Matthaeum xxviii 18. @1 delenda$ @2 i ut prius,$ @3 qui enim colitur, illi conjungitur homo fide et amore, quare si homo colitur pro deo, tunc aliquis ex inferno ei conjungitur, fides enim et amor conjungit, nam ita se res habet, sed$ @4 i sunt$ @5 sibimet$ @6 bonum amoris et verum fidei$