Arcana Coelestia (Elliott) n. 10643

Previous Number Next Number See English 

10643. `Et statuas eorum frangetis': quod significet quod falsa mali dissipanda, constat ex significatione `statuarum' quod sint repraesentativa cultus Domini ex veris, de qua n. 4580, 4582, 9388, 9389, et in opposito sensu repraesentativa cultus (x)idololatrici, ex falsis, n.3727. Quod statuae essent {1}repraesentativae cultus, erat quia apud antiquos in usu fuit statuas ponere, et illas oleo ungere, et sic sanctificare{2}; antiqui praecipue cultum suum {3}habuerunt super montibus, super collibus, ac in lucis, {4}ibi statuas ponebant; quod super montibus, erat causa quia montes {5}significabant caelum ubi amor caelestis regnat, qui est amor in Dominum; quod super collibus, erat causa quia colles significabant caelum ubi amor spiritualis regnat, qui est amor erga proximum; et quod in lucis, erat causa quia luci significabant caelestem sapientiam et intelligentiam'; omnia haec ex correspondentiis; statuae (x)quae ibi ponebantur {6}significabant Divinum Verum, nam statuae erant {7}lapides, et lapis significat verum; ideo Dominus quoad Divinum Verum in Verbo vocatur lapis Israelis; [2] inde nunc est quod statuae {8}significaverint cultum Domini ex veris; sed cum repraesentativa Ecclesiae quae apud antiquos fuerunt, verti partim in idololatrica et partim in magica coeperunt, tunc talia abrogata sunt, imprimis apud gentem Israeliticam, quae corde idololatra fuit; inde est quod per `statuas' significetur cultus idololatricus ex falsis; ita se habet cum omni cultu quando homo fit externus, quod fit cum spectat se et mundum ut finem, ac {9}Divina Ecclesiae ut media, nam tunc omnia illa quae cultus sunt, apud illos qui in cultu manent, fiunt idola, quoniam coluntur externa absque internis; inde vera cultus et {10} doctrinae fiunt falsa, falsificantur enim per ideas sui et mundi in illis quibus adjunguntur plures aliae ideae, quae Divinum a veris illis abducunt et ad se et ad mundum transferunt. Hoc quoque constare potest ex altaribus gentium, {11}super quibus tametsi similiter sacrificabant, usque (x)sacrificia illarum abominationes erant. [3] Quod statuae apud antiquos in usu (x)fuerint, ac {12}significaverint sanctum cultus, constat ex statua a Jacobo erecta, de qua ita in Genesi, Et Jacob sumpsit lapidem quem posuerat subcapitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput ejus, et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei, lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei, xxviii 18, (x)21, 22:

et a duodecim statuis a Mosche positis sub monte Sinai, de quibus ita in Exodo, Scripsit Moscheh omnia verba Jehovae, et surrexit mane in matutino et aedificavit altare sub monte, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis, xxiv 4, et n. 9389:

tum apud Esaiam, In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua ejus apud terminum ejus Jehovae, xix 19:

et apud Hoscheam, Dies multos sedebunt filii Israelis, non rex, et non princeps, et non sacrificium, et non statua, {13}iii 4;

in illis locis per `statuas' significatur cultus ex veris, ex causa, ut supra dictum, quia lapis significabat Divinum Verum; ac statua uncta oleo Divinum Verum a Divino Bono. [4] Ast cum repraesentativa illa coeperunt idololatrice coli, tunc mandatum est ut talia everterentur et frangerentur, (x)ut in hoc versu, (x)et quoque Exod. xxiii 24; Deut. vii 5, {14} xii 3; et quia gens Israelitica corde idololatra fuit, ne super montibus et collibus ac in lucis ponerent statuas, (c)et illas idololatrice colerent, vetitum fuit statuas ponere et lucos plantare, tametsi {15}talia antiquis fuerunt sancta cultus; quod vetitum fuerit illi genti, constat apud Moschen, Non plantabis tibi lucum cujuscumque arboris apud altare Dei tui quod facies tibi; neque eriges tibi statuam, quippe quam odit Jehovah Deus tuus, Deut. (x)xvi 21, 22:

et quod ideo vetitum, quia idololatrice illa colebant, in Libro 1 Regum, Fecit Jehuda malum in oculis Jehovae, aedificarunt sibi excelsa et statuas super omni colle alto et sub omni arbore viridi, xiv [22,] 23:

similiter filii Israelis, 2 Reg. xvii 10: apud Micham, Exscindam sculptilia tua et statuas tuas e medio tui, ut non adores amplius opus manuum tuarum; et exstirpabo lucos tuos e medio tui, v 12, 13 [A.V. 13, 14]:

apud Esaiam, Incaluistis in diis sub omni (x)arbore viridi, lvii 5:

et apud Ezechielem, Nebuchadnezar per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum gladio occidet, et statuas roboris tui in terram faciet descendere, xxvi 11;

praeter alibi; ex quibus etiam patet quid in sensu interno per `statuas' significatur. @1 repraesentativa$ @2 i, ac in sequentibus tempore illas pro sanctum habere$ @3 habebant$ @4 i ac$ @5 repraesentabant coelum intimum ubi regnat amor in Dominum, quod super collibus, erat quia colles repraesentabant coelum inferius, ubi regnabit charitas erga proximum; et quod in lucis, erat quia luci repraesentabant coelestem sapientiam et intelligentiam$ @6 repraesentabant$ @7 ex lapide$ @8 repraesentaverint$ @9 Divinum ut medium$ @10 i quoque$ @11 et sacrificiis illorum, quod tametsi similiter peracta fuerint, sicut sacrificia apud gentem Israeliticam, usque abominationes erant, ac ideo mandatum ut everterentur$ @12 repraesentaverint$ @13 i et non ephodum et Theraphim,$ @14 i et$ @15 illa fuerunt antiquis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church