10641. `Ne forte fiat in laqueum in medio tui': quod significet seductionem inde in ipso Verbo, constat ex significatione `esse in laqueum' quod sit capi et seduci a suo malo ac falso, de qua n. 7653, 9348, et ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; inde `in medio ejus' est in ipso Verbo; quomodo cum hoc se habet, constat ex illis quae nunc supra n. 10640 dicta sunt.