Arcana Coelestia (Elliott) n. 10633

Previous Number Next Number See English 

10633. `Coram omni populo tuo faciam mirabilia': quod significet Verbum quod Divinum in omnibus et singulis pro Ecclesia, constat ex significatione `populi Moschis' quod sit ubi Ecclesia, quoniam apud illum institueretur Ecclesia, et ex significatione `mirabilium quae Jehovah facturus' quod sint Divina in omnibus et singulis Verbi; Verbum enim in eo est mirabile, quod Divinum sit quoad omnem iotam, {1}nam unaquaevis vox correspondet rei alicui spirituali, quod dici potest reconditum in illa, quia spirituale ejus propalatur apud angelos cum Verbum legitur ab homine; cum hoc ita se habet: (m){2} omnia et singula quae in naturali mundo sunt correspondentiam habent cum illis quae in spirituali mundo sunt, et hoc usque ad singulas voces; et Verbum ita conscriptum est ut voces ibi in sua serie involvant series rerum spiritualium, quae non apparent homini nisi qui correspondentias novit; in hoc latet Divinum in Verbo; exinde est Verum spirituale, sicut etiam vocatur;(n) hoc itaque est quod hic per mirabile intelligitur, quoniam agitur de Verbo, quod apud illum populum {3}conscribendum erat. @1 nam unaquaevis vox in se continet Divinum spirituale et coeleste, quod reconditum in illa est, et propalatur apud angelos$ @2 i nam$ @3 d conscribendum i concinnandum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church