Arcana Coelestia (Elliott) n. 10632

Previous Number Next Number See English 

10632. `Et dixit, Ecce Ego pangens foedus': quod significet primaria per quae conjunctio Domini cum humano genere per Verbum, constat ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, hic conjunctio Jehovae, hoc est, Domini, cum humano genere per (x)Verbum, nam de illa conjunctione in nunc sequentibus agitur; quod ita sit, etiam constat (c)a serie rerum in sensu interno; actum est in praecedentibus de Lege quae lata et promulgata est e monte Sinai, per quam in lato sensu significatur (x)Verbum, n. 6752, (x)7463, {1}Lex illa etiam fuit initium Verbi, nam hoc postea promulgabatur, primum per Moschen, dein per reliquos; dein actum est de gente Israelitica, quod talis non esset ut apud illam Verbum, quale alioquin potuit, conscribi posset, quoniam apud illam non potuit Ecclesia institui, et ubi Ecclesia ibi Verbum, de quibus videantur quae in capitibus xxxii, xxxiii, et huc usque in hoc capite dicta et ostensa sunt; [2] sed quia Mosche institit pro populo quod Jehovah in medio ejus esset, et quod acceptaretur ut hereditas, et sic introduceretur in terram Canaanem, per quae omnia in sensu interno significatur quod Ecclesia apud {2}illum populum instituenda esset, et sic quod Verbum {3}ibi conscriberetur, et quia id nunc receptum est, ex causa {4} quia (t)Mosche institit, ideo nunc agitur de primariis praeceptis quae omnino observanda ut id fieri posset, quae fuerunt quod Dominus solus colendus et non alius, et quod agnoscendum quod ab Ipso omne bonum et {5} verum, praeter plura, de quibus in {6}mox sequentibus{7}. [3] Dicitur quod de illis in {6}mox sequentibus agatur, sed sciendum est quod praecepta illa contineantur in sensu interno; in sensu autem externo, qui est sensus litterae, continentur talia quae repraesentant illa, ita quae significant, ut constabit ab explicatione sequentium. Dicitur quod per hoc foedus quod Jehovah pepigit cum Mosche, significetur conjunctio Domini cum humano genere per Verbum, quapropter hic dicetur quomodo cum illa conjunctione se habet: in antiquissimis temporibus non fuit Verbum sed immediata revelatio {8}coram homine Ecclesiae, et per illam conjunctio; nam cum immediata revelatio est, tunc est conjunctio caeli cum homine; conjunctio caeli cum homine est conjunctio Domini cum illo, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum. [4] Cum immediata haec revelatio desiit, quod factum cum homo deflexit a bono in quo fuerat, tunc revelatio alia successit, quae fuit per repraesentativa, per quae homo Ecclesiae tunc scivit {9} quid verum et bonum, {10}inde Ecclesia illa vocabatur Ecclesia repraesentativa; in illa Ecclesia etiam fuit Verbum, sed quod (t)solum inserviebat illi Ecclesiae. Verum cum haec Ecclesia etiam vastata est, quod factum quia coeperunt repraesentativa illa per quae conjunctio Ecclesiae tunc fuit cum caelo, idololatrice colere, ac in pluribus terris vertere in magica, tunc provisum est a Domino ut Verbum conscriberetur quod Divinum esset in omnibus et singulis, etiam quoad unamquamvis voculam, et quod constaret ex meris correspondentiis, et quod sic (x)accommodatum esset {11}perceptioni angelorum in omnibus caelis, cum simul hominibus; ob causam ut per id conjunctio esset Domini cum humano genere, nam absque conjunctione per tale Verbum, caelum prorsus recessisset ab homine, et sic homo periisset. [5] In Sequentibus itaque agitur de conjunctione illa per Verbum, et aperiuntur primaria praecepta quae observanda, ut homo sit in conjunctione per Verbum. Quod antiquissimis fuerit revelatio immediata, videatur n. 2895, 3432, de Ecclesia repraesentativa quae postea successit, et de ejus Verbo, n. 2686, 2897, 3432, 10355, et quod conjunctio Domini cum humano genere sit per Verbum, in locis citatis n. 10375 et n. 10452. @1 quod etiam postea promulgatum est, ac$ @2 illam$ @3 d ibi i apud illam$ @4 i, ut supra dictum,$ @5 i omne$ @6 nunc$ @7 i agitur$ @8 cum$ @9 i e coelo$ @10 i tum quid rectum et justum,$ @11 angelis omnium coelorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church