Arcana Coelestia (Elliott) n. 10631

Previous Number Next Number See English 

10631. Vers. 10, 11. Et dixit, Ecce Ego pangens foedus, coram omni populo tuo faciam mirabilia, quae non creata sunt in omni terra, et in omnibus gentibus, et videbit omnis populus, cujus tu in medio ejus, opus Jehovae, quod mirabile hoc quod Ego faciens cum te. Custodi tibi id quod Ego praecipio tibi hodie; ecce Ego expellens a faciebus tuis Emoritam, et Canaanitam, et Chittitam, et Perisitam, et Chivitam, et Jebusitam. `Et dixit, Ecce Ego pangens foedus' significat primaria per quae conjunctio Domini cum humano genere per Verbum: `coram omni populo tuo faciam mirabilia' significat Verbum quod Divinum in omnibus et singulis pro Ecclesia: `quae non creata sunt in omni terra, et in omnibus gentibus' significat quod tale Divinum nusquam fuerit in mundo ubi Ecclesia et non Ecclesia: `et videbit omnis populus, cujus tu in medio ejus, opus Jehovae' significat quod omnes a quibus Verbum recipitur agnoscent Divinum in eo: `quod mirabile hoc quod Ego faciens cum te' significat quale Verbi in omnibus et singulis: `custodi tibi quod Ego praecipio tibi hodie' significat si faciant primaria haec quae sunt aeternae veritatis: `ecce Ego expellens a faciebus tuis Emoritam, et Canaanitam, et Chittitam, et Perisitam, et Chivitam, et Jebusitam' significat remotionem tunc malorum et inde falsorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church