Arcana Coelestia (Elliott) n. 10634

Previous Number Next Number See English 

10634. `Quae non creata sunt in omni terra, et in omnibus gentibus': quod significet quod tale Divinum nusquam fuerit in mundo ubi Ecclesia et non Ecclesia, constat ex significatione `mirabilium' quod sint Divina Verbi, de qua mox supra n. 10633; quae dicuntur creata cum Divina sunt ab intimis ad extrema, seu a primis ad ultima; ex significatione `in omni terra' quod sit ubicumque Ecclesia, nam per `terram' in Verbo significatur Ecclesia, videatur in locis citatis n. 9325; et ex significatione {1} `in omnibus gentibus' quod sit ubi non Ecclesia, nam per `gentes' in Verbo significantur qui extra Ecclesiam, quia non in luce veri ex Verbo. [2] Dicitur quod Jehovah facturus sit mirabilia quae non creata sunt in omni terra, quia per `creationem' significatur id quod Divinum est ab intimis ad extrema seu a primis ad ultima; omne enim quod a Divino est, incohat ab Ipso, (c)et progreditur secundum ordinem usque ad ultimum finem, ita per caelos usque in mundum, et ibi quiescit ut in suo ultimo, nam ultimo ordinis Divini est in natura mundi; quod tale est, hoc dicitur creatum; {2}in tali ordine exstitit, et in tali subsistit omne quod in mundo creatum est; et in tali ordine {3}etiam est homo Ecclesiae, qui per vera ex Verbo regeneratus est a Domino; inde Dominus in Verbo dicitur Creator, (c)ac homo dicitur e novo creatus qui regeneratus, videatur n. 10373, 10545; {4}in tali ordine etiam est Verbum, et quia tale est, ideo de mirabilibus ejus dicitur quod creata. [3] Per eadem illa verba, nempe quod `coram omni populo tuo faciam mirabilia quae non creata sunt in omni terra et in omnibus gentibus' in sensu historico significatur quod Jehovah apud populum Israeliticum facturus sit miracula quae non audita in omni terra; {5}ast in sensu interno non intelliguntur miracula sed mirabilia quae Dominus facturus per quod daturus {6} tale Verbum, per quod conjunctio esset caeli cum Ecclesia, et universaliter per quod conjunctio esset Domini cum humano genere; quod Verbum tam mirabile sit, non capiunt illi qui non sciunt aliquid de correspondentia naturalium cum spiritualibus; et qui non sciunt aliquid de cogitatione spirituali in qua sunt angeli, {7}illi nec sciunt quod detur aliquid intus in singulis Verbi, in quibus caelum, ita in quibus vita Divina; cum tamen singulae voces Verbi per correspondentiam percipiuntur spiritualiter ab angelis, cum naturaliter ab hominibus. Inde et non aliunde est Verbum Divinum, et (m)tam mirabile ut nihil mirabilius.(n) @1 omnium gentium$ @2 ex$ @3 quoque$ @4 Quia etiam tale est Verbum$ @5 sed$ @6 i sit$ @7 qui non sciunt aliquid dari posse$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church