Arcana Coelestia (Elliott) n. 10628

Previous Number Next Number See English 

10628. `Quia populus durus cervice ille': quod significet tametsi gens Israelitica non recipit Divinum ab interiore, constat ex significatione `populi duri cervice' quod sit qui non recipit influxum a Divino, de qua n. 10429, ita non Divinum ab interiore, nam Divinum influit ab interiore apud hominem. Quomodo cum {1}his se habet, constat ex illis quae de gente {2}Israelitica prius ostensa sunt, quod nempe in externis cultus, Ecclesiae, et Verbi {3}esset, et prorsus non in interno, proinde extra externum, et non intra; quid sit esse extra externum et non intra, videatur n. 10551, 10608. @1 hoc$ @2 illa$ @3 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church