10627. `Eat quaeso Dominus in medio nostri': quod significet ut sit Divinum intus in eo, constat ex significatione `ire' quod sit vivere, de qua n 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, 8420, et cum de Domino, quod sit dare vitam, et praesens esse; et ex significatione `in medio' quod sit intus in eo, de qua n. 1074, 5897, 6068, 6084, 6103, 9164; quod per `eat Jehovah in medio nostri' significetur ut sit Divinum intus in externo, est quia per `Moschen' repraesentatur externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quod recipit internum, et in externo eorum erit internum, quod Divinum; et tunc in externo est Divinum Internum quando omnia et singula {1} sensum internum habent, qui pro angelis omnium caelorum; ut hoc sit, sensus externus, qui est sensus litterae, ex meris correspondentiis erit; et tunc ex meris correspondentiis est quando omnes voces, et omnes vocum series in sensu interno significant spiritualia et caelestia; haec sunt Divina interna {2} in externo. @1 i externi$ @2 i quae$