10629. `Et propitius sis ad iniquitatem nostram, et ad peccatum nostrum': quod significet ut removeantur interiora eorum quae scatent falsis et malis, constat ex significatione `propitius esse ad iniquitatem et ad peccatum' cum de externo cultus, Ecclesiae, et Verbi, in quo populus, quod sit ut interiora ejus removeantur, quia illa scatent falsis et malis; quod haec per illa verba significentur, sequitur ex serie rerum in sensu interno, in quo agitur de Ecclesia apud illum populum instituenda; et Ecclesia apud aliquem populum institui non potest nisi interiora ejus aperta sint, per quae communicatio {1}fit cum caelo; et interiora non aperta sunt nisi {2} apud illos qui in veris fidei {3}ex bono vitae sunt a Domino; at apud hunc populum interiora non aperiri potuerunt quia per cultum Jehovae nihil aliud cogitabant quam obtinere eminentiam et opulentiam super alios, ita non aliud in animo habuerunt quam se et mundum; et haec sunt quae claudunt interiora versus caelum, et aperiunt ea versus infernum; quod haec fuerint interiora illius gentis, {4}quae clausa cum in cultu erat, videatur n. 10575. Haec itaque sunt quae significantur. @1 sit IT$ @2 i quam$ @3 sunt ex bono vitae$ @4 et quod ideo$