10524. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-3. Et locutus est Jehovah ad Moschen, Vade, ascende abhinc, tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, ad terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, dicendo, Semini tuo dabo illam. Et mittam ante te angelum, et expellam Canaanitam, Emorritam, et Chittitam, et Perisitam, Chivitam, et Jebusitam. Ad terram fluentem lacte et melle, quia non ascendam in medio tui, quia populus durus cervice tu, forte consumpsero te in via. `Et locutus est Jehovah ad Moschen' significat instructionem de quali cultus et Ecclesiae apud gentem Israeliticam: `vade, ascende abhinc, tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, ad terram' significat quod gens illa repraesentatura sit Ecclesiam, sed non erit apud illam Ecclesia, quia elevari ab externi nequit: `quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, Semini tuo dabo illam' {1}significat promissam illis qui a Domino sunt in bono amoris et veris fidei: `et mittam ante te angelum' significat Divinum Domini, ex quo {2}Ecclesia et ejus cultus: `et expellam Canaanitam, Emorritam, et Chittitam, et Perisitam, Chivitam, et Jebusitam' significat ejectionem inde omnium malorum et falsorum: `ad terram fluentem lacte et melle significat amoenum et jucundum ex bono fidei et amoris: `quia non ascendam in medio tui' significat non tamen usque Divinum apud ipsam gentem: `quia populus durus cervice tu significat quod non recipiat aliquem influxum a Divino: `forte consumpsero te in via' significat quod gens illa, si Divinum influeret apud illam, periret. @1 quod significet IT$ @2 externum Ecclesiae IT cp n. 10528$