10525. {1} `Et locutus est Jehovah ad Moschen': quod significet instructionem de quali cultus et Ecclesiae apud gentem Israeliticam, constat ex significatione `loqui' cum a Jehovah, quod sit instructio, de qua in locis citatis n. (x)10280; quod sit instructio de quali cultus et Ecclesiae apud gentem Israeliticam, est quia de illo in hoc capite agitur, ut constare potest (c)ex contentis hujus capitis supra n. 10523. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$