10523. CONTENTA
In hoc capite in sensu interno continuatur adhuc de gente Israelitica, sed hic de quali ejus quoad cultum, ita de quali ejus quoad illa quae sunt Ecclesiae; vers. 1-6, continetur, quod tametsi in repraesentativis quae sunt externa cultus et Ecclesiae, esse possent usque non aliquid Divinum, quia non internum, esset apud illos vers. 7-17, quod in ipso cultu in se spectato, ita separato ab illis, inesse posset Divinum; vers. 18-23, quod tamen hoc non videretur nec perciperetur ab illis.