10506. `Et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo eum e libro Meo': quod significet responsum quod illi perituri qui avertunt se a Divino, constat ex significatione `dixit Jehovah ad Moschen' quod sit responsum, ex significatione `peccare Jehovae' quod sit avertere se a Divino, de qua supra n. 10498, et ex significatione `deleri e libro Jehovae' quod sit non apparere in caelo, ita quoad vitam spiritualem perire; quod hoc per `deleri e libro Jehovae' significetur, est quia illi qui in externis separatis ab interno sunt non recipere aliquid e caelo possunt, internum enim est quod inde recipit, et externum absque illo non recipit aliunde aliquod quam ex inferno; quod caelum apud hominem sit in interno ejus, et quod internum sit `liber vitae,' et quae in interno sunt, e caelo a Domino sint, videatur mox supra n. 10,505.