Arcana Coelestia (Elliott) n. 10505

Previous Number Next Number See English 

10505. `Et si non, dele me quaeso e libro Tuo quem scripsisti': quod significet internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, non periturum, constat ex repraesentatione `Moschis' qui haec dicit, quod sit internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, de qua n. 10,468, ex significatione `libri quem scripsisti' quod sit quod ibi a Domino, nam per `librum' significatur quod in interno est, et per `scribere' cum de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit quod ibi a Domino; et ex significatione `delere ex illo' quod sit perire, luc autem non perire, quia respondetur {1}, `illum qui peccavit Mihi delebo e libro Meo' per quae significatur quod (o)non internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, periturum, sed quod illi perituri qui se avertunt a Divino, ita qui in externis sunt absque interno {2}. [2] Quod liber quem scripsit Jehovah, qui in versu sequente `liber Meus' seu (o)liber Jehovae vocatur, et alibi `liber vitae,' sit internum, est quia internum hominis est in caelo, ita ubi Dominus, et inde quae in interno ejus sunt, e caelo a Domino sunt, quae omnia sunt Divina caelestia et spiritualia; haec recipi possunt ab interno (o)hominis, non autem ab externo ejus {3} separato ab interno, quoniam externum {4} est in mundo et formatum ad recipiendum naturalia quae in mundo, quae absque influxu per interna non caelestem vitam habent, et inde dicuntur mortua {5}. [3] Ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per `librum vitae,' et quinam (o)sunt qui intelliguntur {6} scripti in libro illo, quod nempe qui in vita veri et boni sunt, ita qui ex amore et fide faciunt praecepta Divina, nam vita secundum praecepta illa aperit internum hominem ac format illum, et quod ibi inscriptum est, a Domino inscriptum est et manet in aeternum; hi sunt qui intelliguntur per `scriptos in libro vitae' in sequentibus his locis: apud Danielem, In tempore hoc eripietur populus tuus, omnis qui invenitur scriptus in libro, xii 1:

apud Johannem, Qui vicerit, is induetur vestimentis albis, non delebo nomen ejus e libro vitae, Apoc. iii 5:

apud eundem, Non ingrediuntur {7} in Hierosolymam novam, nisi qui scripti in libro vitae Agni, Apoc. xxi (x)27:

apud eundem, Vidi quod libri aperti (x)sint; et liber alius apertus est qui est vitae; et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris {8} secundum opera illorum; et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis, Apoc. xx 12, 13, (x)15:

apud eundem, Adorabunt bestiam omnes, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, Apoc. xiii 8, (o)et xvii 8;

praeter etiam alibi. [4] Sciendum est quod omnia quae interno homini {9} inscripta sunt, a Domino inscripta sint; et quod quae ibi inscripta faciant ipsam vitam spiritualem et caelestem hominis; tum quod omnia et singula quae ibi inscripta sunt, amori inscripta sint {10}; videatur etiam n. 2474, 8620, 9386. @1 sequitur, dixit Jehovah ad Moschen$ @2 illi quibus internum est occlusum$ @3 hominis$ @4 i ejus$ @5 et inde recipit modo quae mundi sunt, quae absque influxu ab interno et inde vita mortua sunt; quod internum Verbi, Ecclesiae et cultus sit liber Jehovae, es quia id est quod inscribitur, est enim id ipsum Divinum coeleste et spirituale$ @6 i per illos qui dicuntur$ @7 ingredietur$ @8 Libro IT$ @9 hominis$ @10 et quod omnia et singula quae ibi inscripta sunt, amori inscripta sint:et quod quae ibi inscripta, faciant ipsam vitam spiritualem et coelestem hominis, quae manet illum in aeternum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church