10507. `Et nunc vade, duc populum ad quod (x)dixi tibi': quod significet gentem illam ad repraesentandum Ecclesiam, et non ut sit apud illam Ecclesia, constat ex significatione `ducere populum ad terram Canaanem' quod sit facere ut sit Ecclesia, per `terram (t)Canaanem' enim significatur Ecclesia, et per `ducere populum ad illam' in sensu spirituali significatur instituere apud illum Ecclesiam, nam gens illa ideo ducebatur {1} in terram illam ut fieret Ecclesia; hic autem modo ad repraesentandum illam, quoniam {2} dicitur, `duc populum ad quod' et non `ad terram.' Quod apud gentem Israeliticam (o)et Judaicam non fuerit Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281, 4288, 4311, 4500, 4899, 4912, 6304, 7048, 9320, et quod `terra Canaan' sit Ecclesia, n. 3686, (a)3705, 4447, 5136, 6516, et quod inde `terra' in Verbo sit Ecclesia {3}, in locis citatis n. 9325. @1 facere ut Ecclesia sit apud illum, ideo enim gens Israelitica ducebatur$ @2 quare$ @3 significet Ecclesiam$