Arcana Coelestia (Elliott) n. 10276

Previous Number Next Number See English 

10276. `Et sanctificabis ea, et erunt sancta sanctorum': quod significet sic influxum et praesentiam Domini in cultu Ecclesiae repraesentativae, constat ex significatione `sanctificari' quod sit repraesentare Dominum quoad Divinum Humanum, ac receptionem Divini Boni ac Divini Veri ab Ipso, solus enim Dominus est Sanctus, et inde id modo sanctum quod procedit ab Ipso; inde patet quod per `sanctificari' etiam significetur influxus et praesentia Domini in cultu Ecclesiae repraesentativae; quod `sanctificari' sit repraesentare Dominum quoad Divinum Humanum, videatur n. 9956, 9988, 10,069, {1}et quoque receptionem Divini Boni et Divini Veri ab Ipso, n. 8806, 9820, 10,128; quod solus Dominus sanctus, et {2}id modo sanctum quod procedit ab Ipso, n. 9229, 9479, 9680, 9818; ita quod sancta apud gentem Israeliticam et Judaicam fuerint repraesentative sancta, n. 10,149; et ex significatione `sancti sanctorum' quod sit Divinum Bonum caeleste, de qua n. 10,129; [2] inde patet quod illa omnia quae uncta fuerunt dicta sint `sancta sanctorum' ex influxu et praesentia Divini Humani Domini; et omnis influxus et praesentia Domini {3}fit immediate, et quoque in inferioribus caelis mediate per bonum caeleste, quod est bonum intimi caeli, ideo quantum bona inferiorum caelorum in (x)se continent ac recondunt bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, tantum bona sunt; inde est quod quae uncta fuerunt dicta fuerint sancta sanctorum; de influxu immediato et mediato Domini, videatur in locis citatis n. 9682 et n. 9683. [3] Sed ut sciatur quomodo cum bis se habet, {4} sciendum est quid repraesentatio et quid Ecclesia repraesentativa; quid illae (x)sunt in locis citatis n. 9229, 9280, (x)10,030, multis ostensum est; sed quia hodie pauci sciunt quid sunt, licet adhuc rem illam aliquibus illustrare: in intimis caelis apud angelos sunt affectiones boni et veri a Domino quae faciunt vitam eorum et felicitatem eorum; haec in ultimo caelo sistuntur in formis externis, quae sunt innumerabiles, cum infinita varietate; quicquid ibi vident oculis suis, inde est; haec sunt repraesentativa interiorum, quae sunt affectiones boni et veri, ac vocantur caelestia et spiritualia; spiritus boni, qui in illis ut subjectis percipiunt sancta [4] caeli, afficiuntur interius; ut pro exemplo, vident paradisos cum arboribus et fructibus innumerabilium specierum, similiter roseta, virecta, agros cum sementibus, domos, et palatia, et perplura alia, quae omnia correspondent affectionibus boni et veri quae a Domino in caelis superioribus; sunt quoque in his caelis repraesentativa, sed quae immensum excedunt perfectione, jucunditate, et felicitate illa quae in caelo ultimo; {5} haec repraesentativa sunt de quibus dicitur quod talia nusquam aliquis oculus vidit si etiam aliquid de illis diceretur, excederet fidem humanam. [5] Ex his constare potest quid repraesentativa; omnia quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt erant similia illis quae in caelo ultimo, sed in minore perfectione, quia in natura mundi, sicut tentorium cum arca, cum mensa super qua panes facierum, cum candelabro et ejus lucernis, cum altari suffitus; vestes Aharonis et filiorum ejus, ac postea templum, cum adyto ibi, ubi arca super qua (x)propitiatorium et cherubi; mare aeneum, labra, et similia; at innumerabilia plura apparent in caelo ultimo, sed in excellentia et perfectione majore; ex illo caelo ostensa fuerunt illa quae apud gentem Israeliticam {6}instituerentur, Moschi a Domino in monte Sinai, ut patet in Exod. xxv 40, xxvi 30, xxvii 8; {7}at Moschi ibi non visa sunt oculis corporis ejus sed oculis spiritus ejus. Qualia sunt repraesentativa, ulterius constare potest ex illis quae [6] visa sunt prophetis, {8}ut Danieli, Johanni in Apocalypsi, et reliquis; quae omnia in se recondunt Divina spiritualia et caelestia; quod haec non intelligibilia sunt absque interpretatione ex sensu interno, cuivis constare potest; ex his nunc iterum patet quid Ecclesia repraesentativa. [7] Haec Ecclesia instituta fuit {9}in terra Canaane imprimis propter Verbum, ut hoc per repraesentativa et significativa conscriberetur; ita per talia quae apud illam gentem erant, in Ecclesia eorum et in terra corum; omnia enim loca in Canaane terra, omnes ibi montes et fluvii, ab antiquissimis temporibus repraesentabant {10}talia quae in caelis, n. 3686, 4240, 4447, 4454, 5136, 6516; et postea hereditates, tribus, et reliqua; sensus litteralis Verbi Veteris Testamenti ex talibus erat ut esset aliquod ultimum in quod desinerent interiora et super quo starent, sicut aedes super suo fundamento, videatur n. 9360, 9824: 10,044. [8] Qui intelligens est, ex his scire potest quod Verbum sit sanctissimum, et quod sensus litteralis ejus sanctus sit ex sensu ejus interno at quod separatus ab illo non (t)sit sanctus; sensus enim separatus ab interno {11}est sicut externum hominis separatum ab interno ejus, quod est simulacrum nullius vitae, et est sicut putamen arboris, floris, fructus, aut seminis absque eorum interioribus, et sicut fundamen absque domo; quapropter qui solum sensum litterae Verbi premunt, nec doctrinam habent aut sibi {12}comparant ex Verbo convenientem sensui ejus interno, trahi possunt in quascumque haereses; inde est quod Verbum a talibus dicatur liber haeresium; ipsa doctrina ex Verbo omnino praelucebit et ducet; ipsam illam doctrinam docet sensus internus, et qui illam doctrinam novit, sensum {13} internum Verbi habet. [9] Gens Judaica quia non agnoscebat aliquod sanctum in Verbo quam in solo sensu litterae ejus, quem separavit prorsus a sensu interno, ideo in tales tenebras lapsa est ut non {14}cognoverit Dominum cum venit in mundum; talis etiam est gens illa hodie; quapropter licet inter Christianos vivit, usque tamen adhuc Dominum ex Verbo non agnoscit; quod gens illa fuerit in externis absque internis a primo tempore, videantur quae in locis citatis n. 9320 fin. ,9380, ostensa sunt; quapropter nisi Dominus in mundum venisset, (c)ac interiora Verbi aperuisset, communicatio cum caelis per Verbum rupta fuisset; qua rupta periisset genus humanum in hac tellure; homo enim nihil veri cogitare potest et nihil boni facere, nisi e caelo, hoc est, per caelum a Domino; Verbum est quod aperit caelum. @1 quod etiam$ @2 i inde$ @3 d fit i existit$ @4 i omnino$ @5 i nam sunt repraesentativa Divinorum quae a Domino;$ @6 institutum [instituta intended] before apud gentem$ @7 ac$ @8 imprimis quae$ @9 praecipue$ @10 , et quoque haereditates eorum, praeter Tribus et nomina illarum$ @11 est sicut fundamen absque domo, et sicut externum hominis absque internum, ubi vita ejus, quod est simulachrum, et quoque sicut putamen arboris, floris, fructus aut seminis absque eorum interioribus$ @12 compararunt$ @13 i etiam$ @14 cognoverint IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church