10275. `Et labrum et basin ejus': quod significet omnia quae sunt purificationis a malis et falsis, ac regenerationis a Domino, constat ex significatione `labri in quo lavatio' quod sit {1}purificatorium a malis et falsis, et quoque {2}regeneratorium, de qua n. 10,235, et ex significatione `baseos ejus' quod sit sensuale sustentans et ministrans, de qua n. 10,236. @1 purificatio$ @2 regeneratio$