10274. `Et omnia vasa ejus': quod significet Divina Bona (c)et Divina Vera, constat ex significatione `vasorum' quod sint cognitiones et scientifica, de qua n. 3068, 3079, 9394, 9544, 9724, at cum dicuntur de Divino Humano Domini, sunt Divina Bona ac Divina Vera ministrantia.