10277. `Omnis tangens illa sanctificabitur': quod significet communicativum cum omnibus qui recipiunt amore et fide, constat ex significatione `tangere' quod sit communicatio, de qua n. 10,130, et ex significatione `sanctificari' quod sit influxus et praesentia Domini, de qua mox supra n. (x)10,276; et quia influxus et praesentia Domini est in amore et fide, ita apud illos qui Ipsum amore et fide recipiunt, inde illi sunt qui dicuntur hic sanctificati; sed est Divinum apud illos Quod solum sanctum est, et prorsus {1}non proprium illorum. @1 nihil$