10219. `Et non sit in illis plaga in numerando illos': quod significet ne sit poena mali in faciendo bona sicut a semet, constat (c)ex significatione `plagae' quod sit poena mali, de qua sequitur, et ex significatione `numerare filios Israelis' quod sit ordinare et disponere vera et bona fidei et amoris, de qua supra n. 10,217, ita facere illa; dicitur {1}sicut a semet, quoniam bona quae facit homo, facit sicut a semet, non aliter percipit antequam in fide est ex amore; influunt enim bona a Domino, et recipiuntur ab homine, et quae recipiuntur primum non aliter sentiuntur quam in ipso et ab ipso, nec percipitur quod a Domino priusquam in cognitionem venit ac postea in agnitionem ex fide; prius enim non reflectere potest quod aliquid a Divino influat, et prorsus non percipere, hoc est, sentire in se, priusquam incipit velle et amare quod ita sit; se {2}habet hoc sicut ipsa vita apud hominem, ac [2] sicut binae vitae facultates interiores, quae sunt intellectus et voluntas; quis non credit priusquam instructus est, quod vita sit in {3}ipso, et sic quod inde agit sit a se? similiter intellectus et voluntas; cum tamen et vita in communi, (c)ac intellectus et voluntas influunt, vera intellectus bona voluntatis e caelo a Domino, at falsa intellectus et mala voluntatis ab inferno; nam nisi spiritus et angeli sint apud hominem, per quos fit influxus, homo ne quidem uno momento vivere potest, proinde nec cogitare nec velle, ut constare potest (c)a multiplici experientia, de qua ad finem plurium capitum ubi de influxu actum est; videantur loci citati n. 9223, 9276 fin., 9682; quamdiu {4}autem homo credit quod omnia [3] a se faciat, tam bona quam mala, tamdiu bona non afficiunt illum, et mala adhaerent illi; at vero ut primum agnoscit et credit quod bona a Domino influant et non a semet, et quod mala ab inferno, tunc bona afficiunt illum et mala non adhaerent illi; et quoque quantum bona afficiunt illum, tantum removentur mala, ita purificatur et liberatur ab illis; sed quamdiu talis status est {5}hominis ut non percipere ac sentire possit influxum bonorum a Domino, {6}tamdiu facit bona sicut a semet, sed usque debet agnoscere et credere quod a Domino; quod cum fit, etiam liberatur a malis; ast ut liberatur a malis, agnitio illa non erit confessio solius oris sed confessio ipsius cordis. [4] Quod plaga sit poena mali, constat absque explicatione; sunt tres plagae, seu tres poenae, quae sequuntur illos qui {7}sibimet tribuunt vera et bona fidei et amoris, seu qui credunt mereri caelum ex {8}suis operibus, nam qui sibi illa tribuunt, etiam caelum ex semet mereri credunt; tres poenae illae sunt, 1. Quod non aliquid boni amoris et veri fidei recipere possint, 2. Quod mala et falsa illos jugiter persequantur, 3. Et quod vera et bona recepta ab infantia pereant; hae tres poenae significantur per tres plagas quae Davidi per Gadem prophetam propter numerationem populi proponebantur, quae erant, 1. septem annorum fames, 2. trium mensium fuga coram hostibus, 3. ac trium dierum pestis, 2 Sam. xxiv 13; per `famem' enim significatur defectus et penuria bonorum et verorum quae fidei et amoris, nam haec per panem, cibum, triticum, hordeum, oleum, et vinum, quae cum perstat fames, deficiunt, significantur; per `fugam' autem `coram hostibus' in sensu interno intelligitur persecutio a malis et falsis; qui enim sibi tribuunt bona et vera, illi non pugnare possunt contra mala et falsa quae ab inferno, n. 9978, quae sunt hostes in spirituali sensu coram quibus fuga et a quibus persecutio; per `pestem' autem significatur vastatio et consumptio bonorum et verorum quae ab infantia recepta sunt, n. 7505; quod David elegerit pestem, ac per illam mortui fuerint {9} ad septuaginta milia virorum, significabat quod apud gentem Israeliticam et Judaicam periturum omne verum et bonum fidei et amoris; quod etiam factum est, nam non agnoscebant Dominum, a Quo tamen {10}omnia bona et vera; tres dies {11}significabant ad plenum, et quoque septuaginta milia (d)virorum qui mortui. @1 quasi$ @2 habent haec$ @3 se$ @4 itaque$ @5 homini$ @6 ideo facere debet$ @7 sibi$ @8 semet$ @9 i usque$ @10 illa$ @11 significant$