10218. `Et dabunt quisque expiationem animae suae in numerando illos': quod significet purificationem seu liberationem a malo per agnitionem et fidem quod omnia {1}vera et bona fidei et amoris, et eorum ordinatio ac dispositio sint a Domino, et nihil ab homine, constat ex significatione `dare expiationem animae suae' quod sit purificari seu liberari a malo per verum fidei, quod hic est agnoscere quod omnia vera et bona sint a Domino, et ex significatione `numerare Israelem' quod sit ordinatio et dispositio illorum a solo Domino et non ab homine; quod haec significentur, constat ex omnibus illis quae {2}hic dicuntur de dimidio {3}sicli quod daretur Jehovae, et de expiatione per {4}illud in numerando populum, per `siclum' enim `sanctitatis' significatur verum quod solius Domini, per `expiationem per illum' significatur purificatio {5}seu liberatio a malo, n. (x)9506, et per `numerare filios Israelis' significatur ordinare et disponere omnia vera et bona Ecclesiae, n. 10,217. [2] Cum his ita se habet: prohibitum fuit numerare filios Israelis, quoniam per numerare significabatur ordinare et disponere, et per filios Israelis (c)ac per tribus in quas distincti erant, significabantur omnia vera et bona fidei et amoris in complexu; et quia horum ordinatio et dispositio erat solius Domini et non hominis, ideo numerare illos erat praevaricatio qualis est apud illos qui sibi vindicant vera quae fidei et bona quae amoris, ac ordinationem et dispositionem illorum; qui quales sunt, notum est in Ecclesia, sunt enim illi qui {6}semetipsos justificant per id quod sibi pro merito reputent omnia fidei et amoris, et consequenter credant se ex fide et ex operibus a semet mereri caelum; hoc malum involvebat numeratio populi a Davide, de qua ita in Libro 2 Samuelis, Addidit ira Jehovae exardescere in Israelem; ideo {7}incitabat Davidem contra eos, dicendo, Abi, numera Israelem et Jehudam; dixit itaque ad Joabum, Pervagare {8} omnes tribus Israelis et {9}numerate populum, ut noverim numerum {10}populi; dixit Joabus ad regem, Addat Jehovah Deus tuus ad populum totidem totidemque centenis vicibus; at dominus meus rex, cur desiderat verbum hoc? sed praevaluit verbum regis contra Joabum et contra principes exercitus; quare exiverunt ad numerandum populum Israelem. Post percussit cor Davidis illum, quare dixit ad Jehovam, Peccavi valde quod feci; verumtamen, Jehovah, transire fac quaeso iniquitatem servi Tui, quia stulte egi valde. Sed missus est Gad propheta ad Davidem ut eligeret unum malum ex tribus; ac elegit pestem, qua mortui sunt viri ad septuaginta milia, xxiv 1 seq.;
[3] ex his patet quam grande peccatum fuit numerare Israelem; non quod numeratio in se spectata fuerit {11}peccatum, sed quia, ut dictum est, numeratio filiorum Israelis a Davide significabat ordinationem et dispositionem omnium fidei et amoris a semet et non a Domino, ipsa numeratio ordinationem et dispositionem, ac filii Israelis omnia vera et bona fidei et amoris; ut itaque liberarentur {12}a peccato in numerando filios Israelis, dabatur dimidium sicli pro expiatione, nam dicitur Dabunt quisque expiationem animae suae Jehovae in numerando illos, ne sit in illis plaga in numerando illos; inde patet quod per haec verba significetur purificatio seu liberatio a malo per agnitionem quod omnia {13}vera et bona fidei et amoris, (c)ac eorum ordinatio (c)et dispositio sint a Domino et nihil ab homine. [4] Quod ita sit, nempe quod omnia bona et vera fidei et amoris sint a Divino et nihil ab homine, etiam notum est in Ecclesia; et quoque quod {14}malum sit {15}sibi tribuere illa; et quod liberati sint {16}ab illo malo qui agnoscunt et credunt quod illa a Domino sint, nam sic {17} nihil quod Divinum est, et quod ex Divino sibi vindicant; (d)sed videantur quae de his prius ostensa sunt, quod nempe, {18}qui credunt bona ex se facere et non (c)a Domino, credant mereri caelum, n. 9974; quod bona ex se et non (c)ex Domino non sint bona, {19}quoniam qui bona ex se faciunt ex malo faciunt, n. 9975, 9980: quod illi contemnant proximum, et quod irascantur ipsi Deo si non mercedem accipiunt, n. 9976: quod tales caelum in se (t)non recipere possint, n. 9977: quod nequaquam pugnare possint contra inferna; at qui agnoscunt et credunt quod a Domino omnia {20}bona et vera, quod Dominus pro illis pugnet, n. 9978: quod solus Dominus sit meritum et justitia, {21}n. 9486, 9715, 9809, 9979-9984, 10,019, 10,152. @1 bona et vera$ @2 sequuntur$ @3 siclo qui$ @4 illum$ @5 d et i and d seu i et$ @6 semet$ @7 incitavit$ @8 i age$ @9 numera$ @10 ejus$ @11 d peccatum i malum$ @12 ab hoc malo$ @13 bona et vera$ @14 peccatum$ @15 tibi IT$ @16 a peccato$ @17 i sibi$ @18 After caelum,$ @19 quia$ @20 vera et bona$ @21 n. 9979 ad 9984, et quoque n. 9486, 9715, 9809$