10217. `Quoad numeratos illorum': quod significet quoad ordinationem et dispositionem, constat ex significatione `numerare cum de omnibus Ecclesiae, quae sunt vera et bona fidei et amoris, quod sit ordinatio et dispositio eorum, inde numerati, sunt quae ordinata et disposita sunt; quod `numerare' id significet, est quia numerare involvit lustrationem, et quod a Domino lustratur, hoc etiam ordinatur et disponitur; etiam vox qua exprimitur hic numerare, in lingua originali significat lustrare, censere, animadvertere, et quoque visitare, mandare, praeesse, ita ordinare et disponere; quod hae significationes isti voci sint, est quia unum involvit alterum in sensu spirituali, et sensus spiritualis est vocum sensus interior, qui pluries {1}inest vocibus linguarum, praecipue orientalium. [2] Quod `numerare' in sensu spirituali, in quo agitur de veris et bonis fidei et amoris, sit ordinare et disponere, constat etiam ex locis in Verbo, ubi `numerare' dicitur, et quoque ubi `numerus', ut apud Esaiam, Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth numerans (ordinans) exercitum belli, xiii 4:
apud eundem, Tollite in altum oculos vestros, et videte quis creavit haec, qui eduxit in numerum exercitum eorum, omnes nomine vocat; de multitudine potentium et fortium robore vir non {2}deest, xl 26:
apud Davidem, Jehovah Qui numerat {3}numerum stellarum, omnes nominibus vocat, Ps. (x)cxlvii 4;
quod per `numerare' {4}in his locis significetur ordinare et disponere, patet, nam agitur de Jehovah, hoc est, Domino, Qui non numerat aliquem exercitum nec stellas, sed ordinat et disponit illa quae per {5}exercitum et per stellas significantur, quae sunt vera et bona fidei et amoris, non enim agitur {6} de bellis in mundo naturali sed de bellis in {7}mundo spirituali, quae sunt bella {8}seu pugnae verorum ex bono contra falsa ex malo; {9}quod `bella' in spirituali sensu sint tales pugnae, videatur n. 1664, 2686, 8273, 8295, quod `exercitus' {10}sit vera et bona Ecclesiae et caeli, {11} n. 7988, 8019, et quod `stellae' sint cognitiones veri et boni, n. 2495, 2849, 4697. [3] Cum notum est quid significatur per `numerare' et quid per `filios Israelis,' constare potest quare non Davidi {12}licuit numerare populum, et quare, {13}postquam numeravit, Gad propheta ad illum missus {14}denuntiavit (x)poenam, 2 Sam. xxiv 1-15, et quare hic dicitur quod quisque daret expiationem animae suae, ne sit in illis plaga in numerando illos; per `filios' enim `Israelis' significantur vera et bona Ecclesiae, et per numerare' significatur ordinare et disponere; et quia solius Domini est ordinare et disponere vera et bona fidei et amoris apud unumquemvis in (x)Ecclesia et in caelo, ideo cum id ab homine fit, ut factum a Davide per Joabum, tunc significabat ordinationem et dispositionem talium ab homine et non a Domino, quod non est ordinare et disponere, sed destruere; si numeratio filiorum Israelis (t)non talia (x)involvisset, non aliquid peccati aut reatus fuisset in numerando illos. Quod per `filios Israelis' significentur vera et bona spiritualia, quae sunt vera et bona Ecclesiae et caeli, videatur n. 5414, 5801, 5803, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879, (x)5951, 7957, 8234, 8805, similiter per `tribus,' in [4] quas filii Israelis distincti fuerunt, n. 3858, 3926, 4060, 6335, 6397; quia per `filios Israelis' {15}et per `tribus' talia significantur, et illa sunt innumerabilia, ideo in Verbo dicitur de {16}illis quod Numerus eorum esset sicut arena maris, quae non mensurabitur nec numerabitur, Hos. l 10:
Quis numerabit pulverem Jacobi et numerum Israelis, Num. xxiii 10:
{17} Jehovah ad Abrahamum, Ponam semen tuum ut pulverem terrae, ut si possit numerare pulverem terrae, etiam futurum ut semen tuum numeretur, Gen. xiii (x)16, xvi 10:
et alibi, {18} Suspice versus caelum, et numera stellas, num potes numerare has, sic erit semen tuum, Gen. xv 5;
quod per `filios Israelis' et `semen Abrahami' {19} non intellecta fuerit posteritas ejus sed vera et bona spiritualia, quae innumerabilia {20}, et quoque quoad plurimam partem ineffabilia, constare potest ex eo quod non major multitudo {21}illorum fuerit quam aliarum gentium, quod etiam testatur Moscheh, Non propter multitudinem vestram prae omnibus populis desideravit Jehovah vos ut eligeret vos, siquidem vos estis pauciores omnibus populis, Deut. vii 7:
etiam per `numerare' significatur ordinare et disponere, apud Jeremiam, [5] In urbibus Hierosolymae (x)et Jehudae adhuc transibunt greges juxta manus numerantis, xxxiii 13;
`greges' sunt quoque bona et vera Ecclesiae, n. 6048, 8937, 9135, `juxta manus numerantis' est juxta dispositionem Domini: apud Davidem, Quis scit vehementiam irae Tuae? ad numerandum dies nostros, rectum notifica, ut induamus cor sapientiae, Ps. (x)xc 11, 12;
`numerare dies' pro {22}ordinare et disponere status vitae; {23}et dies dicuntur numerati cum ordinati et dispositi, ita cum finiti, ut apud Esaiam, Per {24}excisionem dierum meorum abiturus sum ad portas inferni; numeratus sum, residuum annorum meorum, xxxviii 10:
et apud Danielem, Scriptura apparuit coram rege Belschazare, numeratus, appensus, et divisus, v 25;
cum enim `numerare' significat ordinare et disponere, tunc `numeratum' significat absolutum, sicut cum linea numeris subducta est, finito calculo. [6] Quod per `numerare' significetur ordinare et disponere, est quia per `numerum' significatur quale rei et status, et quale determinatur per numerum {25}adjunctum, (m)inde numerare est qualificare rem, et qualificatio rei in spiritualibus fit per ordinationem et dispositionem a {26}Domino;(n) hoc significatur per `numerum' apud Johannem, Facit ut omnibus daret characterem super manum dextram aut super frontes; et ut nemo (x)posset emere aut vendere nisi qui haberet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus; haec sapientia est; qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus est sescenta sexaginta sex, Apoc. xiii 16-18;
[7] agitur in hoc capite de bestia ex mari, et de bestia ex (x)terra; per `bestiam ex mari' intelligitur verum Ecclesiae falsificatum per scientifica quae e mundo, et per `bestiam ex terra' intelligitur verum Ecclesiae falsificatum per sensum {27}litteralem Verbi applicatum ad favendum malis amorum sui et mundi, nam `terra' est Ecclesia quoad {28}bonum et verum, citata n. 9325, et `mare' est scientificum in communi, n. 28, (x)2120, 2850; `habere characterem ejus super manum et super frontem' est agnoscere et amare falsa illa; `habere nomen ejus' aut `numerum nominis ejus' est agnoscere omnia qualiacumque sunt, `frons' enim significat amorem, n. 9936, et `nomen' significat omne quale {29}ejus de quo agitur, 8 n. 3006, 3421, 6674, 8274, 9310; `computare numerum bestiae' est explorare et scire vera illa Ecclesiae falsificata; `numerus hominis' significat rem et statum illius Ecclesiae, {30} `sescenta sexaginta sex' significant quale ejus quoad omnia vera falsificata {31}et falsa ex malo in complexu, et quoque profanationem sancti, {32}ut et finem; {33}illa scire et explorare est sapientis et intelligentis, quapropter dicitur, Haec sapientia est; qui habet intelligentiam, computato numerum ejus; numerus enim sex significat idem cum numero duodecim, quia est dimidium ejus, n. 3960 fin., 7973, 8148, et duodecim significant omnia vera et bona Ecclesiae in complexu, n. 2129 fin., 2130 fin., 3272, 3858, 3913, 7973, inde quoque in opposito sensu omnia falsa et mala in complexu; triplicatio numeri {34}senarii involvit etiam finem, et finis est quando 9 verum prorsus (t)est profanatum; ex his manifeste patet quod numeri in Verbo involvant res et status, et significent quale secundum {35}numeros determinatos, ut quoque in {36}his apud Johannem, Angelus mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quattuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est angeli, Apoc. xxi 17;
etiam per numerum {37}ibi determinatum significantur omnia vera {38}ex bono in complexu, nam centum quadraginta quattuor idem significant cum duodecim, n. 7973, {39}exsurgit enim ex duodecim in se multiplicatis; {40}quapropter etiam hic dicitur quod mensura {41}ejus sit mensura hominis, {42}quemadmodum supra quod numerus ille sit numerus hominis; sed quia hic vera ex bono significantur, additur quod illa mensura etiam sit mensura angeli, `angelus' enim in Verbo significat {43} vera ex bono, {44}quoniam est recipiens Divini Veri a Domino, n. 8192. @1 se exserit in$ @2 deficit$ @3 exercitum IT$ @4 hic$ @5 exercitus$ @6 i ibi$ @7 spirituali sensu$ @8 et$ @9 ita contra illa quae Ecclesiam conantur destruere$ @10 sint$ @11 i videatur$ @12 licuerit$ @13 cum illum numeraverit$ @14 denuntiavit altered to denuntiaverit$ @15 vera et bona spiritualia, quae sunt vera et bona Ecclesiae et coeli significantur$ @16 filiis Israelis$ @17 i et$ @18 i dixit,$ @19 i ibi$ @20 i sunt$ @21 d illorum i filiorum Israelis$ @22 finire ordinationem et dispositionem$ @23 dies enim$ @24 emissionem IT$ @25 qui adjungitur$ @26 Divino$ @27 literae$ @28 verum et bonum$ @29 in complexu$ @30 i et$ @31 o T$ @32 tum$ @33 d illa i id$ @34 sex$ @35 numeros determinatos altered to determinationes$ @36 sequentibus$ @37 d ibi i ***$ @38 et bona IT$ @39 exsurgunt A, exsurgat I$ @40 quare$ @41 illa$ @42 ut$ @43 i omnia$ @44 est enim$