Arcana Coelestia (Elliott) n. 10216

Previous Number Next Number See English 

10216. `Cum sustuleris summam filiorum Israelis': quod significet omnia Ecclesiae, constat ex significatione `summae' quod {1}sit omne, et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia, de qua citata n. 9340. Quod sint omnia Ecclesiae quae per `summam filiorum Israelis' (x)significantur, est quia sensus internus {2}Verbi est qualis sensus ejus in caelis; illuc non transeunt nomina, ut nomina Israel, Moscheh, Aharon, et plura, ea enim sunt inter res materiales, quae solum pro corporeo sensuali homine sunt, at loco illorum {3}percipiuntur res spiritualiter quae sunt caeli et Ecclesiae; nam angeli caeli sunt spirituales, et quae obveniunt, ea secundum essentiam suam, hoc est, spiritualiter (x)capiunt. Quod ibi pro filiis Israelis {4}intelligant Ecclesiam, est quia in intimo caelo, ubi Dominus praesentior est quam in caelis infra, per nomina in Verbo, in sensu bono, intelligitur Ipse Dominus, ut per Abrahamum, Isacum, Jacobum, Moschen, Aharonem, Davidem, Josephum, Jehudam, Israelem; et quia per illa intelligitur Dominus ibi, inde Divina quae caeli et Ecclesiae, quae a Domino, secundum rerum series in Verbo, per eadem percipiuntur; perceptio a Domino, Qui est Verbum, influit, nam a Domino est omne intelligentiae et sapientiae, et absque Ipso nihil. @1 sint omnia$ @2 est qualis est sensus Verbi$ @3 capiuntur$ @4 percipiant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church