Arcana Coelestia (Elliott) n. 10215

Previous Number Next Number See English 

10215. `Et locutus [est] Jehovah ad Moschen, dicendo': quod significet illustrationem per Verbum a Domino, constat ex significatione `loqui' cum a Jehovah ad Moschen, quod sit illustratio a Domino per Verbum, nam Jehovah in Verbo est Dominus, (d)et per Moschen repraesentatur Verbum; per `loqui' enim significatur influxus, perceptio, et instructio, n. 2951, 5481, 5743, 5797, 7226, 7241, 7270, 8127, 8128, 8221, 8262, 8660, proinde etiam illustratio, nam illustratio est influxus, perceptio, et instructio a Domino cum legitur Verbum; quod Jehovah in Verbo sit Dominus, videantur loci citati n. 9373, et quod Moscheh sit Verbum in sensu repraesentativo, n. 9372. Quod haec per `locutus Jehovah ad Moschen' significentur, est quia illa verba non {1}similiter percipiuntur in caelo {2}sicut in terra, in caelo enim percipiuntur verba secundum sensum internum, in terra autem secundum sensum externum, nam in caelo omnia spiritualiter intelliguntur, in terra autem naturaliter; {3}intellectus ille momentaneus est, absque cognitione quid intelligitur in sensu externo seu litterali ab homine; talis est consociatio angelorum caeli cum homine, ex causa ut omne cogitationis ejus ex spirituali mundo influat, et sic ut cogitatio ejus in prima sua origine sit spiritualis, et fiat {4}in externo homine per influxum naturalis. @1 ita$ @2 ut$ @3 perceptio illa est momentanea$ @4 per influxum in externum hominem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church