10220. `Hoc dabit omnis transiens super numeratos': quod significet addicationem omnium quae fidei et amoris Domino, constat ex significatione `dare,' nempe expiationem animae, quae erat {1}dimidium sicli, quod sit liberatio a malis per agnitionem quod omne fidei et amoris sit a Domino et nihil {2}ab homine, de qua supra n. 10,218; {3}inde `omnis transiens super numeratos' significat quicquid {4}veri et boni quod ordinatur et disponitur a Domino, nam `omnis transiens' est omnis ex filiis Israelis, et per `filios Israelis' significantur omnia {5}bona et vera spiritualia, n. 5414, 5801, 5803, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879, (x)5951, 7957, 8234, 8805, et per `numeratos' significantur quae {6}ordinantur et disponuntur a Domino, n. 10,218. @1 dimidii$ @2 ejus a semet$ @3 et$ @4 boni et veri$ @5 vera et bona$ @6 ordinata et disposita sunt$