Arcana Coelestia (Elliott) n. 10032

Previous Number Next Number See English 

10032. `Et duos renes, et adipem super illis': quod significet verum interius externi seu naturalis hominis, et illius bonum, constat ex significatione `renum' quod sint vera interiora {1}, de qua sequitur, et ex significatione `adipis' quod sit bonum, de qua supra n. (x)10,029; quod sit bonum illius veri, est quia erat adeps super renibus. Dicitur bonum illius veri quoniam omni bono est suum verum, et omni vero est suum bonum; sunt innumerabilia genera boni, et cuivis generi boni est verum quod ejusdem generis est; (m)nam in universo caelo sunt bona et vera quae faciunt vitam ibi, ac ubivis sunt varia.(n) Quale bonum (o)est quod per adipem super renibus significatur {2}, constat ex veris quae significantur {3} per `renes'; per `renes' significantur vera explorantia, purificantia, et castigantia {4}; significatio illa ducit causam ex functione illorum; inde patet quid {5} significatur per `renes' in sequentibus his locis: apud Jeremiam, Jehovah probat renes et cor, xi 20:

apud eundem, Jehovah probans justum, videns renes et cor, xx 12:

apud Davidem, Probas corda et renes, Deus juste, Ps. vii 10 [A.V. 9]:

apud eundem, Jehovah, explora renes meos, et cor meum, Ps. xxvi 2:

apud eundem, Jehovah, Tu possides renes meos, Ps cxxxix 13:

apud Johannem, Ego sum Qui scrutatur renes et cor, Apoc. ii 23;

`scrutari et probare renes' (x)est explorare vera fidei, et `scrutari et probare cor' est explorare bona amoris, nam `cor' est bonum amoris, n. 3883-3896, 7542, 9050; quod vera fidei per `renes' significentur, patet manifeste apud Davidem, Jehovah, ecce veritatem desideras in renibus, Ps. li 8 [A. V. 6]. Quod per `renes' significetur verum interius et ejus exploratio, est quia per `ureteres et {6} vesicam,' quae ex renibus exeunt, significatur verum exterius et ejus exploratio, ut et castigatio, (o)n. 5381-5384. @1 verum interius$ @2 intelligitur$ @3 vero quod significatur$ @4 significatur verum explorans, purificans et castigans$ @5 i nunc$ @6 i per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church