Arcana Coelestia (Elliott) n. 10033

Previous Number Next Number See English 

10033. Quia in hoc capite agitur de sacrificio et de holocausto per quae Aharon et filii ejus inaugurarentur in sacerdotium, paucis adhuc dicetur de sanguine et (o)de adipe: quod omnis sanguis sacrificii et holocausti effunderetur ad altare, et quod omnis adeps adoleretur super altari, constat ex statutis et legibus de holocaustis et {1} sacrificiis in Levitico; quod ita (x)fieret, causa fuit quia sanguis significabat Divinum Verum, et adeps Divinum Bonum; quod sanguis id significaverit, constat ex illis quae de sanguine n. 4735, (x)6378, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, ostensa sunt; et quod adeps significaverit Divinum Bonum, ex illis quae n. 5943. [2] Quod per `sanguinem' Divinum Verum significetur, constat manifeste apud Ezechielem, Congregate vos a circuitu super sacrificium Meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis; comedetis adipem ad saturitatem {2}, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrificabo vobis; satiabimini super mensa Mea, equo, curru, forti, et omni viro belli: (m)sic dabo gloriam Meam inter gentes,(n) xxxix 17-22;

quod non sanguis ibi per `sanguinem' intelligatur, quisque videre potest, nam dicitur quod biberent sanguinem principum terrae, et usque ad ebrietatem, et quoque quod comederent adipem usque ad satietatem, et dein quod satiarentur equo et curru; inde patet quod aliud per `sanguinem' intelligatur {3} quam sanguis, et aliud per `principes terrae' quam principes terrae, tum aliud per `adipem,' ut et per `equum' et `currum,' quam adeps, equus et currus; quid autem significatur non sciri potest quam per sensum internum, hic docet quod `sanguis' sit Divinum Verum, `principes terrae' {4} primaria vera Ecclesiae, `adeps' Divinum Bonum, `equus' sensus internus Verbi, et `currus' ipsa doctrina inde; quod `sanguis' sit Divinum Verum, constat ex locis supra citatis, quod `principes (d)terrae' sint primaria vera, n. 5044, quod `terra' sit Ecclesia, n. 9325, quod `equus' sit sensus internus Verbi, n. 2760-2762, et quod `currus' sit doctrina, n. 5321, (x)8215. [3] Ex his nunc patet quid significatur per Domini verba apud Johannem, Jesus dixit, Nisi comederitis carnem Filii hominis et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis ipsis; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die: nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo, vi 53-56;

quod `caro' sit Divinum Bonum, videatur n. 3813, 7850, 9127, et quod `Filius hominis' cujus carnem comederent et sanguinem biberent, sit Dominus quoad Divinum Verum ex Divino Bono, n. 9807. {5} [4] Quod autem `adeps' seu `pinguedo' sit Divinum Bonum, constat {6} apud Esaiam, Faciet Jehovah omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, xxv 6:

apud eundem, Attendite ad Me, et comedite bonum, et delicietur in pinguedine anima vestra, lv 2:

et apud Jeremiam, Implebo animam sacerdotum pinguedine; et populus Meus bono Meo saturabuntur, (x)xxxi 14;

ex his constare potest {7} cur omnis adeps sacrificii adoleretur super altari, et cur omnis sanguis effunderetur ad latus ejus. [5] Quia sanguis et adeps Divina illa significabant, ideo populo Israelitico {8} prorsus vetitum fuit comedere adipem et sanguinem, ut constat apud Moschen, Statutum aeternitatis in generationes vestras, Nullum adipem et nullum sanguinem comedetis, Lev. iii 17:

apud eundem, Nullum adipem sive bovis, sive (x)ovis, sive caprae comedetis; omnis qui comederit adipem de bestia, de qua offertur ignitum Jehovae, exscindetur anima comedens e populis suis, Lev. vii 23, 25:

et apud eadem, Quisquis comederit ullum sanguinem, dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi sui {9}, Lev. xvii 10-14; tum Deut. xii (x)16, 23-25. [6] Quod tam severe prohibitum {10} fuerit comedere {11} sanguinem et adipem, erat causa quia per id repraesentabatur profanatio Divini Veri (c)et Divini Boni, gens enim Israelitica et Judaica erat in externis separatis ab internis, ita in nullo Divino Vero et in nullo Divino Bono quoad fidem et amorem, sed in cultu externo absque illis; erant enim in amore sui et mundi prae aliis gentibus, consequenter in malis inde scaturientibus, quae sunt contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, et crudelitas; inde etiam erat quod interna vera non illis revelata fuerint, si enim revelata fuissent, non potuissent non profanare illa; quod gens illa talis fuerit, videantur citata n. 9320 fin. et n. 9380; quapropter profanationem repraesentavissent, si comedissent sanguinem et adipem; nam quicquid apud illos institutum fuit, repraesentativum interiorum (o)Ecclesiae et caeli fuit {12}. [7] Ex his iterum patet quid significatur per quod comederent adipem ad satietatem {13}, ac quod biberent sanguinem, sanguinem principum terrae, usque ad ebrietatem, apud Ezechielem xxxix 17-22, de quibus supra, quod nempe cum interiora aperta sunt, tunc illis qui in interioribus essent, hoc est, in fide et in amore in Dominum, appropriaretur Divinum Verum, et Divinum Bonum, quod factum cum Dominus in mundum venit, apud gentes, quapropter etiam ibi dicitur, Sic dabo gloriam Meam inter gentes; per `gloriam' significatur Divinum Verum procedens a Domino quale (o)est in caelo, n. 9429, et per `gentes' significantur omnes qui in bono, n. 1259, 1260, 1416, 1849, 4574, 6005, 8771, 9256. [8] (s)Haec confirmat Ipse Dominus cum dicit quod caro Ipsius esset vere cibus et sanguis Ipsius esset vere potus, et qui comederet Ipsius carnem et biberet Ipsius sanguinem, in Ipso maneat et Ipse in illo, Joh. vi 55, 56, et quoque quod instituerit Sanctam Cenam,in qua comederent Ipsius carnem et biberent Ipsius sanguinem, Matth. xxvi [26,] 27, 28, 29 per quae significatur appropriatio Divini Boni (c)et Divini Veri ab Ipso; et appropriatio Divini Boni et Divini Veri a Domino non dari potest quam apud illos qui agnoscunt Divinum Domini, nam hoc est primum et ipsum essentiale omnium quae fidei sunt in Ecclesia; non enim recludi caelum aliis potest, {14} quia totum caelum in illa fide est, ita non potest communicari illis Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, quod per sanguinem ibi intelligitur; caveat itaque sibi quicumque sit {15} intra Ecclesiam ne Dominum neget, et quoque ne Divinum Ipsius, nam ad illam negationem clauditur caelum et aperitur infernum; sunt enim separati a Domino, ita a caelo, ubi Divinum Domini est omne in omnibus, nam id facit caelum; et cum caelum clausum est, quidem scientia veritatum fidei ex Verbo et ex doctrina Ecclesiae datur, sed nusquam fides quae fides, nam fides quae fides desuper venit, hoc est, per caelum a Domino. [9] Quod Dominus ita locutus sit, nempe quod Divinum Bonum procedens ab Ipso dixerit carnem Suam, et Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius dixerit sanguinem Suum, erat causa quia Verbum, quod ab Ipso, erat Divinum {16} implens universum caelum; {17} tale Verbum erit per correspondentias, (o)proinde repraesentativum et significativum in omnibus et {18} singulis, {19} ita enim et non aliter conjungit homines Ecclesiae cum angelis in caelis; nam cum homines percipiunt {20} Verbum secundum litteram, angeli percipiunt illud secundum sensum internum, ita pro carne Domini Divinum Bonum, et pro sanguine Ipsius {21} Divinum Verum, utrumque a Domino; inde sanctum influit per Verbum.(s) @1 i de$ @2 satietatem IT$ @3 significetur$ @4 i sint$ @5 (m)Ex his nunc patet, quid significatur per Domini Verba apud Johannem vi 53, 54, 55, 56, quae adducta.(n)$ @6 i etiam$ @7 nunc patet$ @8 i et Judaico$ @9 ejus$ @10 vetitum$ @11 edere$ @12 fuerunt IT$ @13 saturabuntur ad saturitatem$ @14 i inde$ @15 d here and i after Ecclesiam,$ @16 ita simul$ @17 i et$ @18 i in$ @19 i ita conjungens,$ @20 homo percipit$ @21 Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church