Arcana Coelestia (Elliott) n. 10031

Previous Number Next Number See English 

10031. `Et reticulum super jecore': quod significet bonum interius externi seu naturalis hominis, constat ex significatione `reticuli {1} (o)quod super jecore' quod sit bonum interius externi seu naturalis hominis; quod `reticulum' sit id bonum, est quia totum est adeps, et per `adipem' significatur bonum, de qua supra n. (x)10,029; quod sit bonum interius, est quia adeps ille superius seu interius in corpore est quam adeps tegens intestina, de quo mox supra; per `jecur' etiam significatur purificatio interior, nam jecur purificat sanguinem, intestina autem illa ex quibus sanguis; quod sit bonum externi seu naturalis hominis, est quia per `juvencum,' in quo reticulum illud, significatur bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, n. 9990. Alioquin per `jecur' (o)seu hepatem significatur bonum innocentiae externum, quale est infantibus, ex causa quia infantes, antequam reliqua viscera ad (t)usum suum plene formata sunt, quod fit cum embryones sunt, nutriuntur per jecur, adducitur enim illuc omnis sucus nutricius per placentam (o)et umbilicum ex utero matris; is sucus correspondet bono innocentiae; [2] quod id bonum per `jecur' significetur, constat apud Jeremiam, Consumpti sunt per lacrimas oculi mei, conturbata sunt viscera mea, effusum est in terram jecur meum, super confractione filiae populi mei; (m)dum infans et lactens deficit in plateis {2},(n) matribus suis dicunt, Ubi frumentum et vinum? Threni ii 11, 12;

describitur ibi dolor vastatae Ecclesiae; dolor ob deperditum verum significatur per quod consumpti (x)sint per lacrymas oculi, dolor ob deperditum verum innocentiae per quod conturbata sint viscera, et dolor ob deperditum bonum innocentiae per quod effusum sit in terram jecur; quare dicitur, `dum infans et lactens deficit in plateis, et matribus suis dicunt, Ubi frumentum et vinum?' `filia populi' propter cujus confractionem ille dolor, est Ecclesia, n. 2362, 3963, 6729, `oculi' sunt quae visus interni, ita vera fidei, n. 4526, 4528, 9051, `viscera' sunt vera innocentiae, n. 3294, `jecur' est bonum innocentiae, nam infantes et lactentes qui deficiunt in plateis, sunt qui in bono innocentiae, n. 430, 3183, 4563, 5608, `frumentum et vinum, de quibus dicunt matribus, Ubi sunt?' sunt bonum veri et verum boni, `frumentum' bonum veri, n. 5959, `vinum' verum boni, n. 1071, 1798 {3}. @1 i and d seu omenti In subsequent numbers omentum = the mesentery of the intestines$ @2 i meis$ @3 dolor propter verum amissum significatur per quod consumti sint oculi, nam oculi correspondent visui intellectuali, et inde veris fidei, n. 4526, 4528, 9051; quod dolor ob bonum innocentiae amissum significetur per quod effusum sit in terram jecur, constat ex significatione infantum et lactentium, qui deficiunt in plateis, infantes et lactentes sunt qui in bono innocentiae, et in sensu abstracto bonum innocentiae, n. 430, 3183, 4563, 5608; et ex significatione frumenti et vini, de quibus dicunt matribus suis ubi sunt, quod sint bonum et verum, quod frumentum sit bonum veri, videatur n. 5959, et quod vinum sit verum boni, n. 1071, 1798$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church