73. (XI.) DE STATU MUNDI ET ECCLESIAE POSTHAC. Status mundi posthac prorsus similis erit qualis fuerat hactenus; nam magna illa mutatio, quae facta est in mundo spirituali, non inducit aliquam mutationem mundo naturali quoad externam formam; quare aeque posthac erunt civilia ut prius, erunt paces, foedera, et bella, ut prius, et cetera quae sunt societatum in genere et in specie. Quod Dominus dixerit quod ultimis temporibus, Erunt bella, ac tunc insurget gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt fames, pestes, et terrae motus singulis locis (Matth. 6, 7), non significat talia in naturali mundo, sed correspondentia in spirituali; Verbum enim in propheticis non agit de regnis in terra, nec de gentibus ibi, ita nec de bellis eorum, et quoque non de fame, peste, et terrae motibus ibi, sed de talibus quae eis correspondent in spirituali mundo, quae qualia sunt, explicatum est in Arcanis Caelestibus, ex quibus Collecta videantur sub linea.{1} Quod autem statum ecclesiae attinet, ille est qui non erit similis posthac; similis quidem quoad externam apparentiam, sed dissimilis quoad internam quoad externam apparentiam erunt ecclesiae divisae ut prius, doctrinae earum docebuntur ut prius, similiter religiosa apud Gentes; sed homo ecclesiae erit posthac In liberiori statu cogitandi de rebus fidei, ita de spiritualibus quae sunt caeli, quia liberum spirituale restitutum est, omnia enim nunc in ordinem redacta sunt in caelis et in infernis, et inde influit omnis cogitatio de Divinis et contra Divina; cum Divinis e caelis, et contra Divina ex infernis; sed hanc status mutationem homo nec in se animadvertet, quoniam non reflectit super id, nec scit aliquid de libero spirituali, nec de influxu; verumtamen in caelo id percipitur, et quoque ab ipso homine post mortem ejus. Quia homini liberum spirituale restitutum est, ideo sensus spiritualis Verbi nunc detectus est, ac per id Divina vera interiora revelata sunt; illa enim homo in priori statu non intellecturus esset, et qui intellecturus, is profanaturus. Quod homini liberum sit per aequilibrium inter caelum et infernum, et quod homo non nisi quam in libero reformari possit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 597 ad finem). (EX ARCANIS CAELESTIBUS) @1 Quod "bella" in Verbo significent pugnas spirituales (n. 1659, 1664, 8295, 10455). Quod inde omnia "arma belli" aliquid pugnae spiritualis significent, sicut "arcus," "gladius," "clipeus" (n. 1788, 2686). Quod "regna" significent ecclesias quoad vera et quoad falsa (n. 1672, 2547). Quod "gentes" significent illos ibi qui in bonis et qui in malis (n. 1059, 1159, 1205, 1258, 1260, 1416, 1849, 4574, 6005, 6306, 7830(? 6858), 8054, 8317, 9320, 9327). Quod "fames" significet defectum cognitionum boni et veri (n. 1460, 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5893): quod etiam desolationem ecclesiae (n. 5279, 5415, 5576, 6110, 6144, 7102). Quod "pestis" significet vastationem et consummationem boni et veri (n. 7102, 7505, 7507, 7511). Quod "terrae motus" significent mutationes status ecclesiae (n. 3355).$