74. Locutus sum cum angelis varia de statu ecclesiae posthac; qui dixerunt quod ventura non sciant, quia ventura scire est solius Domini; sed quod sciant, quod id servum et captivum, in quo fuit homo ecclesiae antehac, sublatum sit, et quod nunc ex libero restituto melius percipere possit vera interiora, si vult percipere, et sic interior fieri, si vult fieri; sed quod usque exilem spem habeant de hominibus Ecclesiae Christianae, ast multam de aliqua Gente ab orbe Christiano dissita et ab infestatoribus inde remota, quae talis est ut lucem spiritualem possit recipere, ac caelestis spiritualis homo fieri; et dixerunt, quod hodie revelentur apud illam Gentem Divina vera interiora, et quoque recipiantur spirituali fide, hoc est, vita et corde, et quod Dominum adorent.