Last Judgment (Whitehead) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. ((iii.)) Quomodo Primum Caelum transivit, descriptum est prius, ubi de ultimo judicio super Mahumedanos et super Gentes (n. 50, 51), et super Pontificios (n. 61-63), actum est; quoniam illi etiam in suis locis primum caelum constituerunt: superest ut aliquid dicatur de ultimo judicio super Reformatos, qui etiam Protestantes et Evangelici vocantur, seu quomodo primum caelum ex illis compositum transivit; nam, ut supra dictum est, non super alios factum est judicium, quam super illos ex quibus erat primum caelum. Hi postquam visitati sunt, ac immissi in interiora sua, partiti sunt et divisi in classes secundum mala et inde falsa et secundum falsa et inde mala, et conjecti in inferna amoribus eorum correspondentia. Inferna eorum erant ab omni latere circum medium; nam in medio fuerunt Reformati, circum illos Pontificii, et circum hos Mahumedani, et in ultimo ambitu Gentes (videatur supra n. 48). Illi qui non in inferna, ejecti sunt in deserta: quidam autem demissi erant in planities in plaga meridionali et septentrionali, ut societates formarent, ac instruerentur et praepararentur ad caelum: hi sunt qui conservati. Sed quomodo omnia haec peracta sunt, hic in specie describi non potest, judicium enim super illos diutius perstitit, et factum est successive per vices; et quia tunc multa memoratu digna visa et audita sunt, velim illa in suo ordine sistere in Explicatione super Apocalypsin.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church