65. (X.) DE PRIORE CAELO, ET EJUS ABOLITIONE. Dicitur in Apocalypsi, "Vidi thronum... magnum, et Quendam insidentem, a Cujus aspectu fugit terra et caelum, quorum locus non inventus est" (xx. {1}11). Et dein, "Vidi caelum novum et terram novam; primum caelum et prima terra transiverant" (xxi. 1). Quod per "novum caelum et novam terram," et per transitionem "prioris caeli et prioris terrae," non intellectum sit caelum aspectabile ac terra nostra habitata, sed caelum angelicum et ecclesia, ostensum est in articulo Primo supra, et quoque in sequentibus. Verbum enim in se est spirituale, et ideo de spiritualibus agit, ac spiritualia sunt quae sunt caeli et ecclesiae; haec in sensu litterae exponuntur per naturalia, quia naturalia inserviunt spiritualibus pro basi, ac Verbum absque tali basi non foret Divinum opus, quia non completum; naturale, quod est ultimum in ordine Divino, complet, et facit, interiora, quae sunt spiritualia et caelestia, ut super illo subsistant, sicut domus super suo fundamento. Nunc quia homo ex naturali et non ex spirituali cogitavit de illis quae sunt in Verbo, ideo per "caelum et terram" in illis locis, et quoque in aliis, non aliud intellexit quam caelum quod existit in mundo naturae, nec aliam terram: inde est, quod unusquisque exspectet transitionem et destructionem eorum, et tunc quoque creationem novorum: sed ne illa exspectentur in perpetuum, et quovis saeculo frustra, apertus est sensus spiritualis Verbi, ut sciatur quid intelligitur per plura in Verbo, quae ad intellectum non veniunt dummodo naturaliter de illis cogitatur, et simul quid per "caelum et terram" quae transibunt. @1 11 pro "10"$