Last Judgment (Whitehead) n. 64

Previous Number Next Number See English 

64. ((vii.)) De statu illorum posthac qui inde ex terris veniunt. Quoniam nunc ultimum judicium peractum est, et per id a Domino omnia in ordinem redacta sunt, ac omnes qui interius boni fuerunt in caelum sublati sunt, et qui interius mali in infernum dejecti, non sinitur posthac sicut hactenus, ut consocientur infra caelum et supra infernum, nec ut commune habeant cum aliis; sed ut primum illuc veniunt, quod fit post cujusvis obitum, prorsus separentur, et post transactum tempus in mundo spirituum, in loca sua ferantur; quare illi qui sancta profanant, qui sunt qui vindicant sibi potestatem aperiendi et claudendi caelum, ac remittendi peccata, quae tamen solius Domini sunt, et qui bullas papales Verbo pares faciunt, et pro fine habent dominium, posthac feruntur illico in mare nigrum, vel in voragines ubi inferna profanatorum sunt. Sed dictum mihi est e caelo, quod illi qui tales sunt ex illo religioso, nihil spectent ad vitam post mortem, quia eam corde negant, sed solum ad vitam in mundo, et quod inde talem eorum sortem post obitum, quae tamen in aeternum mansura est, floccipendant, et ad illam, sicut ad rem nihili, rideant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church