66. Sed antequam manifestatur, quid per "primum caelum et primam terram" intelligitur, sciendum est, quod per "primum caelum" non intelligatur caelum quod fuit cx illis qui facti sunt angeli a prima creatione hujus mundi ad hoc usque tempus, nam id caelum constans est et permanet in aeternum; omnes enim qui in caelum veniunt, sub tutela Domini sunt, et a Domino, qui semel receptus est, nullus evelli potest; sed per "primum caelum" intelligitur id quod conflatum ex aliis quam qui angeli facti sunt, et quoad plurimam partem ex illis qui non angeli fieri potuerunt; quinam illi fuerunt, et quales, in sequentibus dicetur: id caelum est de quo dicitur quod transierat. Id vocatur caelum, quia illi qui in eo fuerunt, in alto super petris et montibus consociati degerunt, et in jucundis naturalium similibus, sed usque in nullis spiritualibus; nam plerique, qui ex terris in mundum spiritualem veniunt, credunt in caelo esse cum in alto, et in caelesti gaudio cum in jucundis in qualibus fuerunt in mundo: inde est, quod id vocatum sit caelum, sed caelum primum quod transiret.