Heavenly Doctrine (Tafel) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. Haec de Novo Caelo; nunc aliquid de Nova Terra dicetur. Per "novam terram" intelligitur nova ecclesia in terris, nam cum prior ecclesia desinit esse, tunc instauratur a Domino nova: providetur enim a Domino ut semper ecclesia sit in terris, nam per ecclesiam est conjunctio Domini cum humano genere ac caeli cum mundo ibi enim est Dominus notus, et ibi sunt Divina vera per quae homo conjungitur: quod hodie nova ecclesia instauretur, videatur in opusculo De Ultimo Judicio (n. 74). Quod nova ecclesia per "novam terram" significetur, est ex sensu spirituali Verbi; in eo enim sensu non aliqua terra per "terram" intelligitur, sed ipsa gens ibi et ejus cultus Divinus, hoc enim est spirituale loco "terrae:" praeterea per "terram" absque adjuncto nomine regionis in Verbo Terra Canaan intelligitur; et in Terra Canaane ecclesia fuerat ab antiquissimis temporibus, unde factum est quod omnia loca quae ibi fuerunt, et quae undiquaque circumjacuerunt, cum montibus et fluviis, quae in Verbo nominantur, facta sint repraesentativa et significativa talium quae sunt interna ecclesiae, quae sunt quae vocantur ejus spiritualia; inde est quod, ut dictum est, per "terram" in Verbo, quia intelligitur Terra Canaan, significetur ecclesia; similiter hic per "novam terram." Ex hoc venit quod receptum sit in ecclesia dicere "Canaan caelestis," ac per illud intelligere caelum. Quod per "Terram Canaan" in Verbi sensu spirituali intelligatur ecclesia, ostensum est variis in Arcanis Caelestibus, ex quibus sequentia afferentur: -

Quod Antiquissima Ecclesia, quae fuit ante diluvium, et Antiqua Ecclesia, quae fuit post diluvium, fuerint in Terra Canaane (n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516, 9327(? 9325)). Quod tunc omnia loca facta sint repraesentativa talium quae sunt in regno Domini et ecclesia (n. 1505(? 1585), 3686, 4447, 5136. Quod ideo Abraham illuc ire jussus sit, quoniam apud posteros ejus ex Jacobo ecclesia repraesentativa institueretur, ac Verbum conscriberetur, cujus sensus ultimus constaret ex repraesentativis et significativis quae ibi (n. 3686, 4447, 5136, 6516). Inde est quod per "terram" et per "Terram Canaanem" in Verbo significetur ecclesia (n. 3038, 3481, 3705, 4447, 4517, 5757 10658(? 10568)).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church