116. Credere illa quae docet Verbum, seu quae doctrina ecclesiae, et non vivere secundum illa, apparet sicut sit fides; et quoque autumant quidam quod salventur per illam: sed per illam solam nemo salvatur, est enim fides persuasiva; quae qualis est, nunc dicetur.